De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  2. non radii solis neque lucida tela diei
  3. discutiant, sed naturae species ratioque.
  4. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  5. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  6. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  7. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  8. expediam: tu te dictis praebere memento.
  9. nam certe non inter se stipata cohaeret
  10. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  11. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  12. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  13. cum tamen incolumis videatur summa manere
  14. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  15. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  16. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  17. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  18. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  19. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  20. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  21. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  22. Si cessare putas rerum primordia posse
  23. cessandoque novos rerum progignere motus,
  24. avius a vera longe ratione vagaris.
  25. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  26. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  27. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  28. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  29. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  30. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  31. et quo iactari magis omnia materiai
  32. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  33. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  34. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  35. inmensumque patere in cunctas undique partis
  36. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  37. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  38. reddita corporibus primis per inane profundum,
  39. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  40. partim intervallis magnis confulta resultant,
  41. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  42. et quae cumque magis condenso conciliatu
  43. exiguis intervallis convecta resultant,
  44. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  45. haec validas saxi radices et fera ferri
  46. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  47. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  48. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  49. in magnis intervallis; haec aera rarum
  50. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  51. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  52. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  53. consociare etiam motus potuere recepta.
  54. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  55. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  56. contemplator enim, cum solis lumina cumque