De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. convenit et memori mandatum mente tenere,
  2. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  3. quod genere ex uno consistat principiorum,
  4. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  5. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  6. atque potestates, ita plurima principiorum
  7. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  8. Principio tellus habet in se corpora prima,
  9. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  10. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  11. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  12. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  13. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  14. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  15. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  16. montivago generi possit praebere ferarum.
  17. quare magna deum mater materque ferarum
  18. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.