De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  2. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  3. et res progigni et genitas procrescere posse.
  4. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  5. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  6. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  7. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  8. nec porro rerum genitales auctificique
  9. motus perpetuo possunt servare creata.
  10. sic aequo geritur certamine principiorum
  11. ex infinito contractum tempore bellum.
  12. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  13. et superantur item. miscetur funere vagor,
  14. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  15. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  16. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  17. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  18. Illud in his obsignatum quoque rebus habere