De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et superantur item. miscetur funere vagor,
  2. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  3. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  4. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  5. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  6. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  7. convenit et memori mandatum mente tenere,
  8. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  9. quod genere ex uno consistat principiorum,
  10. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  11. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  12. atque potestates, ita plurima principiorum
  13. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  14. Principio tellus habet in se corpora prima,
  15. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  16. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  17. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  18. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  19. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  20. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  21. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  22. montivago generi possit praebere ferarum.
  23. quare magna deum mater materque ferarum
  24. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  25. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  26. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  27. aeris in spatio magnam pendere docentes
  28. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  29. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  30. officiis debet molliri victa parentum.
  31. muralique caput summum cinxere corona,
  32. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  33. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  34. horrifice fertur divinae matris imago.
  35. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  36. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  37. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  38. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  39. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  40. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  41. significare volunt indignos esse putandos,
  42. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  43. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  44. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  45. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  46. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  47. ingratos animos atque impia pectora volgi
  48. conterrere metu quae possint numine divae.
  49. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  50. munificat tacita mortalis muta salute,
  51. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  52. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  53. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  54. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  55. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  56. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  57. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  58. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  59. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  60. cum pueri circum puerum pernice chorea
  61. armat et in numerum pernice chorea
  62. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  63. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  64. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  65. propterea magnam armati matrem comitantur,
  66. aut quia significant divam praedicere ut armis
  67. ac virtute velint patriam defendere terram
  68. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  69. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  70. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  71. omnis enim per se divom natura necessest
  72. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  73. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  74. nam privata dolore omni, privata periclis,
  75. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  76. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  77. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  78. et quia multarum potitur primordia rerum,
  79. multa modis multis effert in lumina solis.
  80. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  81. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  82. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  83. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  84. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  85. religione animum turpi contingere parcat.
  86. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  87. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  88. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  89. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  90. dissimili vivont specie retinentque parentum
  91. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  92. tanta est in quovis genere herbae materiai
  93. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  94. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  95. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  96. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  97. dissimili perfecta figura principiorum.
  98. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  99. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  100. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  101. scintillasque agere ac late differre favillam.
  102. cetera consimili mentis ratione peragrans
  103. invenies igitur multarum semina rerum
  104. corpore celare et varias cohibere figuras.
  105. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  106. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.