De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  2. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  3. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  4. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  5. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  6. linquit enim supera taetri primordia viri,
  7. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  8. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  9. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  10. finita variare figurarum ratione.
  11. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  12. esse infinito debebunt corporis auctu.
  13. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  14. corporis inter se multum variare figurae
  15. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  16. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  17. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  18. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  19. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  20. formai speciem totius corporis eius,
  21. quod super est, si forte voles variare figuras,
  22. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  23. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  24. si tu forte voles etiam variare figuras.
  25. ergo formarum novitatem corporis augmen
  26. subsequitur. quare non est ut credere possis
  27. esse infinitis distantia semina formis,
  28. ne quaedam cogas inmani maximitate
  29. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  30. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  31. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  32. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  33. saecla novo rerum superata colore iacerent
  34. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  35. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  36. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  37. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  38. cedere item retro possent in deteriores
  39. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  40. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  41. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  42. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  43. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  44. materiem quoque finitis differe figuris.
  45. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  46. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  47. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  48. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  49. ergo finita distant ratione creata,
  50. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  51. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  52. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  53. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  54. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  55. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  56. formarum finita, necesse est quae similes sint
  57. esse infinitas aut summam materiai
  58. finitam constare, id quod non esse probavi.
  59. * * *
  60. versibus ostendam corpuscula materiai
  61. ex infinito summam rerum usque tenere
  62. undique protelo plagarum continuato.
  63. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  64. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  65. at regione locoque alio terrisque remotis
  66. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  67. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  68. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  69. milibus e multis vallo munitur eburno,
  70. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  71. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  72. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  73. unica res quaedem nativo corpore sola,
  74. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  75. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  76. unde ea progigni possit concepta, creari
  77. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  78. quippe etenim sumant alii finita per omne
  79. corpora iactari unius genitalia rei,
  80. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  81. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  82. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  83. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  84. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  85. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  86. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  87. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  88. infidi maris insidias virisque dolumque
  89. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  90. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  91. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  92. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  93. disiectare aestus diversi materiai,
  94. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  95. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  96. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  97. et res progigni et genitas procrescere posse.
  98. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  99. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  100. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  101. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  102. nec porro rerum genitales auctificique
  103. motus perpetuo possunt servare creata.
  104. sic aequo geritur certamine principiorum
  105. ex infinito contractum tempore bellum.
  106. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum