De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  2. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  3. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  4. non radii solis neque lucida tela diei
  5. discutiant, sed naturae species ratioque.
  6. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  7. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  8. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  9. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  10. expediam: tu te dictis praebere memento.
  11. nam certe non inter se stipata cohaeret
  12. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  13. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  14. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  15. cum tamen incolumis videatur summa manere
  16. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  17. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  18. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  19. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  20. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  21. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  22. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  23. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  24. Si cessare putas rerum primordia posse
  25. cessandoque novos rerum progignere motus,
  26. avius a vera longe ratione vagaris.
  27. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  28. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  29. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  30. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  31. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  32. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  33. et quo iactari magis omnia materiai
  34. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  35. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  36. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  37. inmensumque patere in cunctas undique partis
  38. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  39. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  40. reddita corporibus primis per inane profundum,
  41. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  42. partim intervallis magnis confulta resultant,
  43. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  44. et quae cumque magis condenso conciliatu
  45. exiguis intervallis convecta resultant,
  46. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  47. haec validas saxi radices et fera ferri
  48. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  49. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  50. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  51. in magnis intervallis; haec aera rarum
  52. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  53. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  54. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  55. consociare etiam motus potuere recepta.
  56. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  57. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  58. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  59. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  60. multa minuta modis multis per inane videbis
  61. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  62. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  63. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  64. conciliis et discidiis exercita crebris;
  65. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  66. quale sit in magno iactari semper inani.
  67. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  68. exemplare dare et vestigia notitiai.
  69. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  70. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  71. quod tales turbae motus quoque materiai
  72. significant clandestinos caecosque subesse.