De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  2. quippe etenim sumant alii finita per omne
  3. corpora iactari unius genitalia rei,
  4. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  5. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  6. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  7. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  8. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  9. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  10. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  11. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  12. infidi maris insidias virisque dolumque
  13. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  14. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  15. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  16. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  17. disiectare aestus diversi materiai,
  18. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  19. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  20. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  21. et res progigni et genitas procrescere posse.
  22. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  23. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  24. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  25. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  26. nec porro rerum genitales auctificique
  27. motus perpetuo possunt servare creata.
  28. sic aequo geritur certamine principiorum
  29. ex infinito contractum tempore bellum.
  30. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  31. et superantur item. miscetur funere vagor,
  32. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  33. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  34. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  35. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  36. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  37. convenit et memori mandatum mente tenere,
  38. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  39. quod genere ex uno consistat principiorum,
  40. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  41. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  42. atque potestates, ita plurima principiorum
  43. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  44. Principio tellus habet in se corpora prima,
  45. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  46. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  47. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  48. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  49. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  50. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  51. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  52. montivago generi possit praebere ferarum.
  53. quare magna deum mater materque ferarum
  54. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  55. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  56. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  57. aeris in spatio magnam pendere docentes
  58. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  59. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  60. officiis debet molliri victa parentum.
  61. muralique caput summum cinxere corona,
  62. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  63. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  64. horrifice fertur divinae matris imago.
  65. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  66. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  67. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  68. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  69. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  70. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  71. significare volunt indignos esse putandos,
  72. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  73. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  74. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  75. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  76. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  77. ingratos animos atque impia pectora volgi
  78. conterrere metu quae possint numine divae.
  79. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  80. munificat tacita mortalis muta salute,
  81. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  82. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  83. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  84. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  85. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  86. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  87. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  88. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  89. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  90. cum pueri circum puerum pernice chorea
  91. armat et in numerum pernice chorea
  92. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  93. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  94. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  95. propterea magnam armati matrem comitantur,
  96. aut quia significant divam praedicere ut armis
  97. ac virtute velint patriam defendere terram
  98. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  99. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  100. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  101. omnis enim per se divom natura necessest
  102. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  103. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  104. nam privata dolore omni, privata periclis,
  105. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  106. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  107. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  108. et quia multarum potitur primordia rerum,
  109. multa modis multis effert in lumina solis.
  110. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  111. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  112. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  113. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  114. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  115. religione animum turpi contingere parcat.
  116. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  117. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  118. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  119. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  120. dissimili vivont specie retinentque parentum
  121. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  122. tanta est in quovis genere herbae materiai
  123. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  124. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  125. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  126. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  127. dissimili perfecta figura principiorum.
  128. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  129. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  130. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  131. scintillasque agere ac late differre favillam.
  132. cetera consimili mentis ratione peragrans
  133. invenies igitur multarum semina rerum
  134. corpore celare et varias cohibere figuras.
  135. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  136. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  137. haec igitur variis debent constare figuris;
  138. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  139. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  140. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  141. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  142. conveniunt et res permixto semine constant.
  143. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  144. multa elementa vides multis communia verbis,
  145. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  146. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  147. non quo multa parum communis littera currat
  148. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  149. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  150. sic aliis in rebus item communia multa
  151. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  152. dissimili tamen inter se consistere summa
  153. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  154. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  155. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  156. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  157. semiferas hominum species existere et altos
  158. inter dum ramos egigni corpore vivo
  159. multaque conecti terrestria membra marinis,
  160. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  161. pascere naturam per terras omniparentis.
  162. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  163. seminibus certis certa genetrice creata
  164. conservare genus crescentia posse videmus.
  165. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  166. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  167. corpora discedunt conexaque convenientis
  168. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  169. reicere in terras naturam, multaque caecis
  170. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  171. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  172. vitalis motus consentire atque imitari.
  173. sed ne forte putes animalia sola teneri
  174. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  175. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  176. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  177. dissimili constare figura principiorum;
  178. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  179. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  180. semina cum porro distent, differre necessust
  181. intervalla vias conexus pondera plagas
  182. concursus motus; quae non animalia solum
  183. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  184. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  185. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  186. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  187. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  188. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  189. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  190. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  191. corpora consimili sint eius tincta colore;
  192. nullus enim color est omnino materiai
  193. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  194. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  195. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  196. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  197. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  198. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  199. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  200. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  201. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  202. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  203. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  204. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  205. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  206. immutabile enim quiddam superare necessest,
  207. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  208. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  209. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  210. proinde colore cave contingas semina rerum,
  211. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  212. Praeterea si nulla coloris principiis est
  213. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  214. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  215. propterea magni quod refert, semina quaeque
  216. cum quibus et quali positura contineantur
  217. et quos inter se dent motus accipiantque,
  218. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  219. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  220. marmoreo fieri possint candore repente,
  221. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  222. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  223. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  224. materies ubi permixta est illius et ordo
  225. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  226. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  227. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  228. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  229. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  230. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  231. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  232. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  233. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  234. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  235. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  236. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  237. aut alio in quovis uno puroque nitore
  238. dissimiles longe inter se variosque colores.
  239. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  240. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  241. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  242. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  243. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  244. principiis rerum non numquam causa colores,
  245. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  246. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  247. quippe etenim multo proclivius exorientur
  248. candida de nullo quam nigro nata colore
  249. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  250. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  251. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  252. scire licet quam sint nullo velata colore;
  253. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  254. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  255. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  256. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  257. quae sita cervices circum collumque coronat;
  258. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  259. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  260. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  261. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  262. consimili mutat ratione obversa colores;
  263. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  264. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  265. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  266. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  267. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  268. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  269. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  270. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  271. sed variis formis variantes edere tactus.
  272. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  273. est natura coloris et omnia principiorum
  274. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  275. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  276. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  277. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  278. ex albis album pinnis iactare colorem
  279. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  280. aut alio quovis uno varioque colore.
  281. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  282. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  283. evanescere paulatim stinguique colorem;
  284. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  285. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  286. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  287. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  288. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  289. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  290. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  291. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  292. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  293. scire licet quaedam tam constare orba colore
  294. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  295. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  296. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  297. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  298. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  299. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  300. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  301. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  302. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  303. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  304. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  305. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  306. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  307. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  308. concoctosque suo contractans perdere viro,
  309. propter eandem rem debent primordia rerum
  310. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  311. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  312. nec simili ratione saporem denique quemquam
  313. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  314. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  315. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  316. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  317. inmortalia si volumus subiungere rebus
  318. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  319. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  320. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  321. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  322. principiis constare. neque id manufesta refutant
  323. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  324. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  325. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  326. quippe videre licet vivos existere vermes
  327. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  328. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  329. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  330. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  331. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  332. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  333. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  334. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  335. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  336. non alia longe ratione atque arida ligna
  337. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  338. iamne vides igitur magni primordia rerum
  339. referre in quali sint ordine quaeque locata
  340. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  341. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  342. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  343. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  344. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  345. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  346. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  347. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  348. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  349. sed magni referre ea primum quantula constent,
  350. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  351. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  352. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  353. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  354. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  355. antiquis ex ordinibus permota nova re
  356. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  357. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  358. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  359. * * *
  360. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  361. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  362. mollia mortali consistere corpore creta.
  363. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  364. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  365. aut similis totis animalibus esse putari.
  366. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  367. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  368. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  369. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  370. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  371. vitali ut possint consentire undique sensu.
  372. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  373. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  374. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  375. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  376. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  377. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  378. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  379. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  380. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  381. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  382. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  383. quatinus in pullos animalis vertier ova
  384. cernimus alituum vermisque effervere terra,