De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  2. unde ea progigni possit concepta, creari
  3. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  4. quippe etenim sumant alii finita per omne
  5. corpora iactari unius genitalia rei,
  6. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  7. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  8. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  9. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  10. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  11. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  12. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  13. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  14. infidi maris insidias virisque dolumque
  15. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  16. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  17. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  18. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  19. disiectare aestus diversi materiai,
  20. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  21. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  22. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  23. et res progigni et genitas procrescere posse.
  24. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  25. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  26. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  27. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  28. nec porro rerum genitales auctificique
  29. motus perpetuo possunt servare creata.
  30. sic aequo geritur certamine principiorum
  31. ex infinito contractum tempore bellum.
  32. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  33. et superantur item. miscetur funere vagor,
  34. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  35. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  36. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  37. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  38. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  39. convenit et memori mandatum mente tenere,
  40. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  41. quod genere ex uno consistat principiorum,
  42. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  43. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  44. atque potestates, ita plurima principiorum
  45. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  46. Principio tellus habet in se corpora prima,
  47. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  48. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  49. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  50. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  51. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  52. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  53. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  54. montivago generi possit praebere ferarum.
  55. quare magna deum mater materque ferarum
  56. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  57. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  58. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  59. aeris in spatio magnam pendere docentes
  60. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  61. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  62. officiis debet molliri victa parentum.
  63. muralique caput summum cinxere corona,
  64. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  65. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  66. horrifice fertur divinae matris imago.
  67. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  68. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  69. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  70. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  71. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  72. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  73. significare volunt indignos esse putandos,
  74. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  75. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  76. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  77. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  78. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  79. ingratos animos atque impia pectora volgi
  80. conterrere metu quae possint numine divae.
  81. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  82. munificat tacita mortalis muta salute,
  83. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  84. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  85. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  86. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  87. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  88. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  89. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  90. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  91. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  92. cum pueri circum puerum pernice chorea
  93. armat et in numerum pernice chorea
  94. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  95. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  96. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  97. propterea magnam armati matrem comitantur,
  98. aut quia significant divam praedicere ut armis
  99. ac virtute velint patriam defendere terram
  100. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  101. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  102. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  103. omnis enim per se divom natura necessest
  104. inmortali aevo summa cum pace fruatur