De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qua propter longe formas distare necessest
  2. principiis, varios quae possint edere sensus.
  3. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  4. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  5. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  6. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  7. prima acie constant ictus contemnere sueta
  8. et validi silices ac duri robora ferri
  9. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  10. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  11. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  12. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  13. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  14. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  15. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  16. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  17. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  18. at non esse tamen perplexis indupedita,
  19. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  20. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  21. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  22. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  23. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  24. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  25. * * *
  26. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  27. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  28. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  29. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  30. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  31. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  32. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  33. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  34. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  35. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  36. linquit enim supera taetri primordia viri,
  37. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  38. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  39. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  40. finita variare figurarum ratione.
  41. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  42. esse infinito debebunt corporis auctu.
  43. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  44. corporis inter se multum variare figurae
  45. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  46. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  47. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  48. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  49. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  50. formai speciem totius corporis eius,
  51. quod super est, si forte voles variare figuras,
  52. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  53. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  54. si tu forte voles etiam variare figuras.
  55. ergo formarum novitatem corporis augmen
  56. subsequitur. quare non est ut credere possis
  57. esse infinitis distantia semina formis,
  58. ne quaedam cogas inmani maximitate
  59. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  60. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  61. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  62. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  63. saecla novo rerum superata colore iacerent
  64. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  65. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  66. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  67. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  68. cedere item retro possent in deteriores
  69. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  70. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  71. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  72. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  73. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  74. materiem quoque finitis differe figuris.
  75. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  76. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  77. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  78. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  79. ergo finita distant ratione creata,
  80. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  81. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  82. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  83. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  84. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  85. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  86. formarum finita, necesse est quae similes sint
  87. esse infinitas aut summam materiai
  88. finitam constare, id quod non esse probavi.
  89. * * *
  90. versibus ostendam corpuscula materiai
  91. ex infinito summam rerum usque tenere
  92. undique protelo plagarum continuato.
  93. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  94. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  95. at regione locoque alio terrisque remotis
  96. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  97. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  98. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  99. milibus e multis vallo munitur eburno,
  100. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  101. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  102. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  103. unica res quaedem nativo corpore sola,
  104. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;