De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  2. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  3. unica res quaedem nativo corpore sola,
  4. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  5. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  6. unde ea progigni possit concepta, creari
  7. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  8. quippe etenim sumant alii finita per omne
  9. corpora iactari unius genitalia rei,
  10. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  11. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  12. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  13. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  14. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  15. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  16. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  17. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  18. infidi maris insidias virisque dolumque
  19. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  20. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  21. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  22. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  23. disiectare aestus diversi materiai,
  24. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  25. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  26. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  27. et res progigni et genitas procrescere posse.
  28. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  29. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  30. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  31. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  32. nec porro rerum genitales auctificique
  33. motus perpetuo possunt servare creata.
  34. sic aequo geritur certamine principiorum
  35. ex infinito contractum tempore bellum.
  36. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  37. et superantur item. miscetur funere vagor,
  38. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  39. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  40. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  41. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  42. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  43. convenit et memori mandatum mente tenere,
  44. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  45. quod genere ex uno consistat principiorum,
  46. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  47. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  48. atque potestates, ita plurima principiorum
  49. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  50. Principio tellus habet in se corpora prima,
  51. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  52. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  53. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  54. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  55. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  56. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  57. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  58. montivago generi possit praebere ferarum.
  59. quare magna deum mater materque ferarum
  60. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  61. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  62. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  63. aeris in spatio magnam pendere docentes
  64. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  65. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  66. officiis debet molliri victa parentum.
  67. muralique caput summum cinxere corona,
  68. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  69. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  70. horrifice fertur divinae matris imago.
  71. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  72. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  73. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  74. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  75. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  76. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  77. significare volunt indignos esse putandos,
  78. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  79. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  80. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  81. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  82. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  83. ingratos animos atque impia pectora volgi
  84. conterrere metu quae possint numine divae.
  85. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  86. munificat tacita mortalis muta salute,
  87. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  88. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  89. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  90. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  91. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  92. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  93. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  94. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  95. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  96. cum pueri circum puerum pernice chorea
  97. armat et in numerum pernice chorea
  98. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  99. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  100. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  101. propterea magnam armati matrem comitantur,
  102. aut quia significant divam praedicere ut armis
  103. ac virtute velint patriam defendere terram
  104. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  105. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  106. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  107. omnis enim per se divom natura necessest
  108. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  109. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  110. nam privata dolore omni, privata periclis,
  111. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  112. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  113. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  114. et quia multarum potitur primordia rerum,
  115. multa modis multis effert in lumina solis.
  116. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  117. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  118. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  119. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  120. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  121. religione animum turpi contingere parcat.
  122. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  123. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  124. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  125. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  126. dissimili vivont specie retinentque parentum
  127. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  128. tanta est in quovis genere herbae materiai
  129. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  130. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  131. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  132. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  133. dissimili perfecta figura principiorum.
  134. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  135. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  136. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  137. scintillasque agere ac late differre favillam.
  138. cetera consimili mentis ratione peragrans
  139. invenies igitur multarum semina rerum
  140. corpore celare et varias cohibere figuras.
  141. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  142. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  143. haec igitur variis debent constare figuris;
  144. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  145. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  146. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  147. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  148. conveniunt et res permixto semine constant.
  149. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  150. multa elementa vides multis communia verbis,
  151. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  152. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  153. non quo multa parum communis littera currat
  154. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  155. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  156. sic aliis in rebus item communia multa
  157. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  158. dissimili tamen inter se consistere summa
  159. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  160. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  161. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  162. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  163. semiferas hominum species existere et altos
  164. inter dum ramos egigni corpore vivo
  165. multaque conecti terrestria membra marinis,
  166. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras