De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  2. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  3. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  4. unius ad certam formam primordia rerum,
  5. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  6. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  7. quare fulmineus multo penetralior ignis
  8. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  9. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  10. subtilem magis e parvis constare figuris
  11. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  12. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  13. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  14. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  15. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  16. et quamvis subito per colum vina videmus
  17. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  18. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  19. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  20. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  21. inter se possint primordia singula quaeque
  22. singula per cuiusque foramina permanare.
  23. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  24. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  25. at contra taetra absinthi natura ferique
  26. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  27. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  28. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  29. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  30. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  31. proptereaque solere vias rescindere nostris
  32. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  33. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  34. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  35. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  36. horrorem constare elementis levibus aeque
  37. ac musaea mele, per chordas organici quae
  38. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  39. neu simili penetrare putes primordia forma
  40. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  41. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  42. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  43. neve bonos rerum simili constare colores
  44. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  45. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  46. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  47. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  48. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  49. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  50. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  51. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  52. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  53. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  54. titillare magis sensus quam laedere possint,
  55. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  56. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  57. dissimili dentata modo conpungere sensus
  58. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  59. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  60. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  61. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  62. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  63. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  64. semina confundunt inter se concita sensum;
  65. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  66. tute tibi partem ferias atque experiare.
  67. qua propter longe formas distare necessest
  68. principiis, varios quae possint edere sensus.
  69. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  70. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  71. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  72. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  73. prima acie constant ictus contemnere sueta
  74. et validi silices ac duri robora ferri
  75. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  76. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  77. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  78. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  79. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  80. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  81. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  82. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  83. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  84. at non esse tamen perplexis indupedita,
  85. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  86. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  87. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  88. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  89. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  90. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  91. * * *
  92. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  93. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  94. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  95. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  96. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  97. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  98. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  99. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  100. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  101. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  102. linquit enim supera taetri primordia viri,
  103. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  104. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  105. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  106. finita variare figurarum ratione.
  107. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  108. esse infinito debebunt corporis auctu.
  109. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  110. corporis inter se multum variare figurae
  111. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  112. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  113. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  114. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  115. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  116. formai speciem totius corporis eius,
  117. quod super est, si forte voles variare figuras,
  118. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  119. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  120. si tu forte voles etiam variare figuras.
  121. ergo formarum novitatem corporis augmen
  122. subsequitur. quare non est ut credere possis
  123. esse infinitis distantia semina formis,
  124. ne quaedam cogas inmani maximitate
  125. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  126. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  127. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  128. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  129. saecla novo rerum superata colore iacerent
  130. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  131. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  132. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  133. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  134. cedere item retro possent in deteriores
  135. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  136. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  137. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  138. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  139. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  140. materiem quoque finitis differe figuris.
  141. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  142. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  143. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  144. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  145. ergo finita distant ratione creata,
  146. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  147. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  148. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  149. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  150. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  151. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  152. formarum finita, necesse est quae similes sint
  153. esse infinitas aut summam materiai
  154. finitam constare, id quod non esse probavi.
  155. * * *
  156. versibus ostendam corpuscula materiai
  157. ex infinito summam rerum usque tenere
  158. undique protelo plagarum continuato.
  159. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  160. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  161. at regione locoque alio terrisque remotis
  162. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  163. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  164. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  165. milibus e multis vallo munitur eburno,
  166. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum