De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  2. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  3. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  4. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  5. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  6. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  7. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  8. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  9. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  10. non radii solis neque lucida tela diei
  11. discutiant, sed naturae species ratioque.
  12. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  13. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  14. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  15. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  16. expediam: tu te dictis praebere memento.
  17. nam certe non inter se stipata cohaeret
  18. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  19. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  20. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  21. cum tamen incolumis videatur summa manere
  22. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  23. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  24. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  25. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  26. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  27. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  28. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  29. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  30. Si cessare putas rerum primordia posse
  31. cessandoque novos rerum progignere motus,
  32. avius a vera longe ratione vagaris.
  33. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  34. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  35. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  36. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  37. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  38. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  39. et quo iactari magis omnia materiai
  40. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  41. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  42. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  43. inmensumque patere in cunctas undique partis
  44. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  45. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  46. reddita corporibus primis per inane profundum,
  47. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  48. partim intervallis magnis confulta resultant,
  49. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  50. et quae cumque magis condenso conciliatu
  51. exiguis intervallis convecta resultant,
  52. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  53. haec validas saxi radices et fera ferri
  54. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  55. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  56. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  57. in magnis intervallis; haec aera rarum
  58. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  59. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  60. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  61. consociare etiam motus potuere recepta.
  62. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  63. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  64. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  65. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  66. multa minuta modis multis per inane videbis
  67. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  68. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  69. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  70. conciliis et discidiis exercita crebris;
  71. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  72. quale sit in magno iactari semper inani.
  73. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  74. exemplare dare et vestigia notitiai.
  75. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  76. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  77. quod tales turbae motus quoque materiai
  78. significant clandestinos caecosque subesse.
  79. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  80. commutare viam retroque repulsa reverti
  81. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  82. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  83. prima moventur enim per se primordia rerum,
  84. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  85. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  86. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  87. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  88. sic a principiis ascendit motus et exit
  89. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  90. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  91. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  92. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  93. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  94. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  95. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  96. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  97. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  98. convestire sua perfundens omnia luce,
  99. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  100. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  101. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  102. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  103. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  104. sed complexa meant inter se conque globata;
  105. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  106. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  107. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  108. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  109. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  110. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  111. debent ni mirum praecellere mobilitate
  112. et multo citius ferri quam lumina solis
  113. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  114. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  115. * * *
  116. nec persectari primordia singula quaeque,
  117. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  118. At quidam contra haec, ignari materiai,
  119. naturam non posse deum sine numine reddunt
  120. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  121. tempora mutare annorum frugesque creare
  122. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  123. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  124. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  125. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  126. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  127. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  128. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  129. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  130. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  131. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  132. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  133. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  134. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  135. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  136. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  137. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  138. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  139. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  140. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  141. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  142. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  143. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  144. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  145. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  146. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  147. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  148. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  149. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  150. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  151. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  152. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  153. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  154. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  155. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  156. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  157. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  158. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  159. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  160. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  161. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  162. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  163. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  164. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  165. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  166. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  167. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  168. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  169. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  170. incertisque locis spatio depellere paulum,
  171. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  172. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  173. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  174. nec foret offensus natus nec plaga creata
  175. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  176. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  177. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  178. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  179. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  180. avius a vera longe ratione recedit.
  181. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  182. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  183. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  184. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  185. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  186. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  187. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  188. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  189. omnia qua propter debent per inane quietum
  190. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  191. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  192. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  193. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  194. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  195. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  196. obliquos videamur et id res vera refutet.
  197. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  198. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  199. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  200. sed nihil omnino recta regione viai
  201. declinare quis est qui possit cernere sese?
  202. Denique si semper motu conectitur omnis
  203. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  204. nec declinando faciunt primordia motus
  205. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  206. ex infinito ne causam causa sequatur,
  207. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  208. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  209. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  210. declinamus item motus nec tempore certo
  211. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  212. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  213. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  214. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  215. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  216. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  217. omnis enim totum per corpus materiai
  218. copia conciri debet, concita per artus
  219. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  220. ut videas initum motus a corde creari
  221. ex animique voluntate id procedere primum,
  222. inde dari porro per totum corpus et artus.
  223. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  224. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  225. nam tum materiem totius corporis omnem
  226. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  227. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  228. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  229. pellat et invitos cogat procedere saepe
  230. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  231. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  232. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  233. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  234. et proiecta refrenatur retroque residit.
  235. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  236. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  237. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  238. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  239. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  240. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  241. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  242. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  243. id facit exiguum clinamen principiorum
  244. nec regione loci certa nec tempore certo.
  245. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  246. copia nec porro maioribus intervallis;
  247. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  248. qua propter quo nunc in motu principiorum
  249. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  250. et post haec semper simili ratione ferentur,
  251. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  252. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  253. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  254. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  255. nam neque quo possit genus ullum materiai
  256. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  257. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  258. naturam rerum mutare et vertere motus.
  259. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  260. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  261. summa tamen summa videatur stare quiete,
  262. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  263. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  264. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  265. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  266. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  267. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  268. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  269. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  270. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  271. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  272. omnia quae nobis longe confusa videntur
  273. et velut in viridi candor consistere colli.
  274. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  275. camporum complent belli simulacra cientes,
  276. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  277. aere renidescit tellus supterque virum vi
  278. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  279. icti reiectant voces ad sidera mundi
  280. et circum volitant equites mediosque repente
  281. tramittunt valido quatientes impete campos;
  282. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  283. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  284. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  285. qualia sint et quam longe distantia formis,
  286. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  287. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  288. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  289. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  290. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  291. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  292. esse pari filo similique adfecta figura.