De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  2. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  3. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  4. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  5. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  6. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  7. invenies tamen inter se differre figuris.
  8. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  9. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  10. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  11. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  12. turicremas propter mactatus concidit aras
  13. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  14. at mater viridis saltus orbata peragrans
  15. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  16. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  17. conspicere amissum fetum, completque querellis
  18. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  19. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  20. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  21. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  22. oblectare animum subitamque avertere curam,
  23. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  24. derivare queunt animum curaque levare;
  25. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  26. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  27. cornigeras norunt matres agnique petulci
  28. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  29. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  30. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  31. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  32. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  33. concharumque genus parili ratione videmus
  34. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  35. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  36. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  37. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  38. unius ad certam formam primordia rerum,
  39. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  40. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  41. quare fulmineus multo penetralior ignis
  42. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  43. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  44. subtilem magis e parvis constare figuris
  45. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  46. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  47. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  48. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  49. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  50. et quamvis subito per colum vina videmus
  51. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  52. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  53. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  54. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  55. inter se possint primordia singula quaeque
  56. singula per cuiusque foramina permanare.
  57. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  58. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  59. at contra taetra absinthi natura ferique
  60. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  61. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  62. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  63. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  64. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  65. proptereaque solere vias rescindere nostris
  66. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  67. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  68. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  69. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  70. horrorem constare elementis levibus aeque
  71. ac musaea mele, per chordas organici quae
  72. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  73. neu simili penetrare putes primordia forma
  74. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  75. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  76. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  77. neve bonos rerum simili constare colores
  78. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  79. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  80. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  81. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  82. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  83. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  84. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  85. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  86. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  87. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  88. titillare magis sensus quam laedere possint,
  89. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  90. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  91. dissimili dentata modo conpungere sensus
  92. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  93. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  94. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  95. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  96. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  97. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  98. semina confundunt inter se concita sensum;
  99. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  100. tute tibi partem ferias atque experiare.
  101. qua propter longe formas distare necessest
  102. principiis, varios quae possint edere sensus.
  103. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  104. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  105. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  106. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  107. prima acie constant ictus contemnere sueta
  108. et validi silices ac duri robora ferri
  109. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  110. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  111. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  112. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  113. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  114. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  115. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  116. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  117. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  118. at non esse tamen perplexis indupedita,
  119. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  120. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  121. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  122. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  123. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  124. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  125. * * *
  126. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  127. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  128. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  129. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  130. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  131. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  132. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  133. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  134. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  135. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  136. linquit enim supera taetri primordia viri,
  137. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  138. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  139. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  140. finita variare figurarum ratione.
  141. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  142. esse infinito debebunt corporis auctu.
  143. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  144. corporis inter se multum variare figurae
  145. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  146. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  147. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  148. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  149. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  150. formai speciem totius corporis eius,
  151. quod super est, si forte voles variare figuras,
  152. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  153. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  154. si tu forte voles etiam variare figuras.
  155. ergo formarum novitatem corporis augmen
  156. subsequitur. quare non est ut credere possis
  157. esse infinitis distantia semina formis,
  158. ne quaedam cogas inmani maximitate
  159. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  160. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  161. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  162. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  163. saecla novo rerum superata colore iacerent
  164. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  165. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  166. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  167. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  168. cedere item retro possent in deteriores
  169. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  170. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  171. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  172. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  173. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  174. materiem quoque finitis differe figuris.
  175. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  176. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  177. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  178. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  179. ergo finita distant ratione creata,
  180. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  181. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  182. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  183. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  184. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  185. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  186. formarum finita, necesse est quae similes sint
  187. esse infinitas aut summam materiai
  188. finitam constare, id quod non esse probavi.
  189. * * *
  190. versibus ostendam corpuscula materiai
  191. ex infinito summam rerum usque tenere
  192. undique protelo plagarum continuato.
  193. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  194. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  195. at regione locoque alio terrisque remotis
  196. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  197. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  198. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  199. milibus e multis vallo munitur eburno,
  200. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  201. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  202. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  203. unica res quaedem nativo corpore sola,
  204. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  205. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  206. unde ea progigni possit concepta, creari
  207. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  208. quippe etenim sumant alii finita per omne
  209. corpora iactari unius genitalia rei,
  210. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  211. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  212. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  213. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  214. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  215. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  216. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  217. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  218. infidi maris insidias virisque dolumque
  219. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  220. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  221. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  222. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  223. disiectare aestus diversi materiai,
  224. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  225. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  226. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  227. et res progigni et genitas procrescere posse.
  228. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  229. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  230. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  231. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  232. nec porro rerum genitales auctificique
  233. motus perpetuo possunt servare creata.
  234. sic aequo geritur certamine principiorum
  235. ex infinito contractum tempore bellum.
  236. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  237. et superantur item. miscetur funere vagor,
  238. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  239. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  240. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  241. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  242. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  243. convenit et memori mandatum mente tenere,
  244. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  245. quod genere ex uno consistat principiorum,
  246. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  247. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  248. atque potestates, ita plurima principiorum
  249. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  250. Principio tellus habet in se corpora prima,
  251. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  252. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  253. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  254. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  255. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  256. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  257. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  258. montivago generi possit praebere ferarum.
  259. quare magna deum mater materque ferarum
  260. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  261. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  262. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  263. aeris in spatio magnam pendere docentes
  264. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  265. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  266. officiis debet molliri victa parentum.
  267. muralique caput summum cinxere corona,
  268. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  269. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  270. horrifice fertur divinae matris imago.
  271. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  272. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  273. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  274. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  275. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  276. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  277. significare volunt indignos esse putandos,
  278. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  279. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  280. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  281. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  282. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  283. ingratos animos atque impia pectora volgi
  284. conterrere metu quae possint numine divae.
  285. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  286. munificat tacita mortalis muta salute,
  287. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  288. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  289. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  290. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  291. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  292. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti