De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  2. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  3. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  4. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  5. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  6. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  7. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  8. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  9. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  10. non radii solis neque lucida tela diei
  11. discutiant, sed naturae species ratioque.
  12. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  13. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  14. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  15. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  16. expediam: tu te dictis praebere memento.
  17. nam certe non inter se stipata cohaeret
  18. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  19. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  20. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  21. cum tamen incolumis videatur summa manere
  22. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  23. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  24. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  25. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  26. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  27. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  28. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  29. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  30. Si cessare putas rerum primordia posse
  31. cessandoque novos rerum progignere motus,
  32. avius a vera longe ratione vagaris.
  33. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  34. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  35. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  36. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  37. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  38. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  39. et quo iactari magis omnia materiai
  40. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  41. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  42. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  43. inmensumque patere in cunctas undique partis
  44. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  45. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  46. reddita corporibus primis per inane profundum,
  47. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  48. partim intervallis magnis confulta resultant,
  49. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  50. et quae cumque magis condenso conciliatu
  51. exiguis intervallis convecta resultant,
  52. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  53. haec validas saxi radices et fera ferri
  54. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  55. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  56. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  57. in magnis intervallis; haec aera rarum
  58. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  59. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  60. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  61. consociare etiam motus potuere recepta.
  62. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  63. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  64. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  65. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  66. multa minuta modis multis per inane videbis
  67. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  68. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  69. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  70. conciliis et discidiis exercita crebris;
  71. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  72. quale sit in magno iactari semper inani.
  73. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  74. exemplare dare et vestigia notitiai.
  75. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  76. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  77. quod tales turbae motus quoque materiai
  78. significant clandestinos caecosque subesse.
  79. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  80. commutare viam retroque repulsa reverti
  81. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  82. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  83. prima moventur enim per se primordia rerum,
  84. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  85. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  86. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  87. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  88. sic a principiis ascendit motus et exit
  89. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  90. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  91. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  92. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  93. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  94. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  95. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  96. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  97. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  98. convestire sua perfundens omnia luce,
  99. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  100. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  101. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  102. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  103. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  104. sed complexa meant inter se conque globata;
  105. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  106. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  107. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  108. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  109. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  110. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  111. debent ni mirum praecellere mobilitate
  112. et multo citius ferri quam lumina solis
  113. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  114. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  115. * * *
  116. nec persectari primordia singula quaeque,
  117. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  118. At quidam contra haec, ignari materiai,
  119. naturam non posse deum sine numine reddunt
  120. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  121. tempora mutare annorum frugesque creare
  122. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  123. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  124. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  125. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  126. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  127. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  128. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  129. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  130. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  131. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  132. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  133. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  134. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  135. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  136. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  137. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  138. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  139. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  140. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  141. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  142. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  143. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  144. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  145. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  146. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  147. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  148. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  149. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  150. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  151. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  152. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  153. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  154. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  155. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  156. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  157. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  158. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  159. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  160. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  161. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  162. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  163. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  164. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  165. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  166. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  167. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  168. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  169. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  170. incertisque locis spatio depellere paulum,
  171. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  172. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  173. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  174. nec foret offensus natus nec plaga creata
  175. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  176. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  177. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  178. incidere ex supero levioribus atque ita plagas