De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  2. avius a vera longe ratione recedit.
  3. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  4. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  5. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  6. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  7. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  8. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  9. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  10. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  11. omnia qua propter debent per inane quietum
  12. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  13. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  14. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  15. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  16. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  17. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  18. obliquos videamur et id res vera refutet.
  19. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  20. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  21. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  22. sed nihil omnino recta regione viai
  23. declinare quis est qui possit cernere sese?
  24. Denique si semper motu conectitur omnis
  25. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  26. nec declinando faciunt primordia motus
  27. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  28. ex infinito ne causam causa sequatur,
  29. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  30. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  31. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  32. declinamus item motus nec tempore certo
  33. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  34. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  35. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  36. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  37. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  38. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  39. omnis enim totum per corpus materiai
  40. copia conciri debet, concita per artus
  41. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  42. ut videas initum motus a corde creari
  43. ex animique voluntate id procedere primum,
  44. inde dari porro per totum corpus et artus.
  45. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  46. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  47. nam tum materiem totius corporis omnem
  48. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  49. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  50. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  51. pellat et invitos cogat procedere saepe
  52. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  53. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  54. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  55. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  56. et proiecta refrenatur retroque residit.
  57. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  58. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  59. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  60. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  61. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  62. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  63. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  64. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  65. id facit exiguum clinamen principiorum
  66. nec regione loci certa nec tempore certo.
  67. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  68. copia nec porro maioribus intervallis;
  69. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  70. qua propter quo nunc in motu principiorum
  71. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  72. et post haec semper simili ratione ferentur,
  73. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  74. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  75. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  76. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  77. nam neque quo possit genus ullum materiai
  78. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  79. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  80. naturam rerum mutare et vertere motus.
  81. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  82. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  83. summa tamen summa videatur stare quiete,
  84. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  85. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  86. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  87. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  88. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  89. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  90. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  91. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  92. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  93. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  94. omnia quae nobis longe confusa videntur
  95. et velut in viridi candor consistere colli.
  96. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  97. camporum complent belli simulacra cientes,
  98. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  99. aere renidescit tellus supterque virum vi
  100. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  101. icti reiectant voces ad sidera mundi
  102. et circum volitant equites mediosque repente
  103. tramittunt valido quatientes impete campos;
  104. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  105. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  106. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  107. qualia sint et quam longe distantia formis,
  108. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  109. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  110. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  111. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  112. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  113. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  114. esse pari filo similique adfecta figura.
  115. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  116. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  117. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  118. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  119. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  120. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  121. invenies tamen inter se differre figuris.
  122. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  123. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  124. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  125. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  126. turicremas propter mactatus concidit aras
  127. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  128. at mater viridis saltus orbata peragrans
  129. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  130. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  131. conspicere amissum fetum, completque querellis
  132. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  133. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  134. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  135. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  136. oblectare animum subitamque avertere curam,
  137. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  138. derivare queunt animum curaque levare;
  139. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  140. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  141. cornigeras norunt matres agnique petulci
  142. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  143. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  144. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  145. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  146. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  147. concharumque genus parili ratione videmus
  148. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  149. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  150. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  151. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  152. unius ad certam formam primordia rerum,
  153. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  154. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  155. quare fulmineus multo penetralior ignis
  156. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  157. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  158. subtilem magis e parvis constare figuris
  159. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  160. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  161. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  162. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  163. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  164. et quamvis subito per colum vina videmus
  165. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  166. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  167. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  168. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  169. inter se possint primordia singula quaeque
  170. singula per cuiusque foramina permanare.
  171. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  172. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  173. at contra taetra absinthi natura ferique
  174. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  175. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  176. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  177. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  178. haec magis hamatis inter se nexa teneri