De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  2. corporis inter se multum variare figurae
  3. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  4. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  5. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  6. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  7. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  8. formai speciem totius corporis eius,
  9. quod super est, si forte voles variare figuras,
  10. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  11. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  12. si tu forte voles etiam variare figuras.
  13. ergo formarum novitatem corporis augmen
  14. subsequitur. quare non est ut credere possis
  15. esse infinitis distantia semina formis,
  16. ne quaedam cogas inmani maximitate
  17. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  18. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  19. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  20. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  21. saecla novo rerum superata colore iacerent
  22. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  23. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  24. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  25. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  26. cedere item retro possent in deteriores
  27. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  28. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  29. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  30. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  31. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  32. materiem quoque finitis differe figuris.
  33. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  34. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  35. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  36. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  37. ergo finita distant ratione creata,
  38. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  39. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  40. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  41. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  42. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  43. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  44. formarum finita, necesse est quae similes sint
  45. esse infinitas aut summam materiai
  46. finitam constare, id quod non esse probavi.
  47. * * *
  48. versibus ostendam corpuscula materiai
  49. ex infinito summam rerum usque tenere
  50. undique protelo plagarum continuato.
  51. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  52. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  53. at regione locoque alio terrisque remotis
  54. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  55. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  56. in genere anguimanus elephantos, India quorum