De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  2. titillare magis sensus quam laedere possint,
  3. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  4. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  5. dissimili dentata modo conpungere sensus
  6. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  7. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  8. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  9. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  10. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  11. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  12. semina confundunt inter se concita sensum;
  13. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  14. tute tibi partem ferias atque experiare.
  15. qua propter longe formas distare necessest
  16. principiis, varios quae possint edere sensus.
  17. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  18. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  19. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  20. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  21. prima acie constant ictus contemnere sueta
  22. et validi silices ac duri robora ferri
  23. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  24. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  25. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  26. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  27. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  28. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  29. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  30. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  31. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  32. at non esse tamen perplexis indupedita,
  33. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  34. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  35. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  36. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  37. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  38. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  39. * * *
  40. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  41. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  42. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  43. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  44. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  45. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  46. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  47. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  48. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  49. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  50. linquit enim supera taetri primordia viri,
  51. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  52. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  53. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  54. finita variare figurarum ratione.
  55. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  56. esse infinito debebunt corporis auctu.