De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  2. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  3. titillare magis sensus quam laedere possint,
  4. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  5. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  6. dissimili dentata modo conpungere sensus
  7. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  8. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  9. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  10. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  11. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  12. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  13. semina confundunt inter se concita sensum;
  14. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  15. tute tibi partem ferias atque experiare.
  16. qua propter longe formas distare necessest
  17. principiis, varios quae possint edere sensus.
  18. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  19. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  20. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  21. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  22. prima acie constant ictus contemnere sueta
  23. et validi silices ac duri robora ferri
  24. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  25. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  26. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  27. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  28. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  29. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  30. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  31. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  32. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  33. at non esse tamen perplexis indupedita,
  34. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  35. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  36. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  37. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  38. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  39. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  40. * * *
  41. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  42. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  43. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  44. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  45. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  46. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  47. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  48. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  49. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  50. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  51. linquit enim supera taetri primordia viri,
  52. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  53. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  54. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  55. finita variare figurarum ratione.
  56. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  57. esse infinito debebunt corporis auctu.
  58. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  59. corporis inter se multum variare figurae
  60. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  61. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  62. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  63. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  64. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  65. formai speciem totius corporis eius,
  66. quod super est, si forte voles variare figuras,
  67. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  68. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  69. si tu forte voles etiam variare figuras.
  70. ergo formarum novitatem corporis augmen
  71. subsequitur. quare non est ut credere possis
  72. esse infinitis distantia semina formis,
  73. ne quaedam cogas inmani maximitate
  74. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  75. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  76. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  77. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  78. saecla novo rerum superata colore iacerent
  79. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  80. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  81. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  82. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  83. cedere item retro possent in deteriores
  84. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  85. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  86. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  87. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  88. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  89. materiem quoque finitis differe figuris.
  90. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  91. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  92. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  93. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  94. ergo finita distant ratione creata,
  95. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  96. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  97. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  98. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  99. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  100. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  101. formarum finita, necesse est quae similes sint
  102. esse infinitas aut summam materiai
  103. finitam constare, id quod non esse probavi.
  104. * * *
  105. versibus ostendam corpuscula materiai
  106. ex infinito summam rerum usque tenere
  107. undique protelo plagarum continuato.
  108. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  109. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  110. at regione locoque alio terrisque remotis
  111. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  112. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  113. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  114. milibus e multis vallo munitur eburno,
  115. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  116. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  117. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  118. unica res quaedem nativo corpore sola,
  119. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  120. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  121. unde ea progigni possit concepta, creari
  122. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  123. quippe etenim sumant alii finita per omne
  124. corpora iactari unius genitalia rei,
  125. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  126. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  127. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  128. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  129. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  130. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  131. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  132. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  133. infidi maris insidias virisque dolumque
  134. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  135. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  136. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  137. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  138. disiectare aestus diversi materiai,
  139. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  140. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  141. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  142. et res progigni et genitas procrescere posse.
  143. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  144. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  145. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  146. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  147. nec porro rerum genitales auctificique
  148. motus perpetuo possunt servare creata.
  149. sic aequo geritur certamine principiorum
  150. ex infinito contractum tempore bellum.
  151. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  152. et superantur item. miscetur funere vagor,
  153. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  154. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  155. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  156. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  157. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  158. convenit et memori mandatum mente tenere,
  159. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  160. quod genere ex uno consistat principiorum,
  161. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  162. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  163. atque potestates, ita plurima principiorum
  164. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  165. Principio tellus habet in se corpora prima,
  166. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  167. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  168. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  169. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  170. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  171. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  172. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  173. montivago generi possit praebere ferarum.
  174. quare magna deum mater materque ferarum
  175. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  176. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  177. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  178. aeris in spatio magnam pendere docentes
  179. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  180. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  181. officiis debet molliri victa parentum.
  182. muralique caput summum cinxere corona,
  183. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  184. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  185. horrifice fertur divinae matris imago.
  186. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  187. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  188. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  189. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  190. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  191. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  192. significare volunt indignos esse putandos,
  193. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  194. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  195. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  196. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  197. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  198. ingratos animos atque impia pectora volgi
  199. conterrere metu quae possint numine divae.
  200. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  201. munificat tacita mortalis muta salute,
  202. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  203. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  204. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  205. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  206. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  207. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  208. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  209. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  210. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  211. cum pueri circum puerum pernice chorea
  212. armat et in numerum pernice chorea
  213. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  214. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  215. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  216. propterea magnam armati matrem comitantur,
  217. aut quia significant divam praedicere ut armis
  218. ac virtute velint patriam defendere terram
  219. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  220. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  221. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  222. omnis enim per se divom natura necessest
  223. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  224. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  225. nam privata dolore omni, privata periclis,
  226. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  227. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  228. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  229. et quia multarum potitur primordia rerum,
  230. multa modis multis effert in lumina solis.
  231. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  232. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  233. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  234. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  235. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  236. religione animum turpi contingere parcat.
  237. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  238. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  239. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  240. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  241. dissimili vivont specie retinentque parentum
  242. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  243. tanta est in quovis genere herbae materiai
  244. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  245. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  246. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  247. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  248. dissimili perfecta figura principiorum.
  249. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  250. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  251. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  252. scintillasque agere ac late differre favillam.
  253. cetera consimili mentis ratione peragrans
  254. invenies igitur multarum semina rerum
  255. corpore celare et varias cohibere figuras.
  256. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  257. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  258. haec igitur variis debent constare figuris;
  259. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  260. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  261. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  262. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  263. conveniunt et res permixto semine constant.
  264. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  265. multa elementa vides multis communia verbis,
  266. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  267. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  268. non quo multa parum communis littera currat
  269. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  270. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  271. sic aliis in rebus item communia multa
  272. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  273. dissimili tamen inter se consistere summa
  274. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  275. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  276. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  277. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  278. semiferas hominum species existere et altos
  279. inter dum ramos egigni corpore vivo
  280. multaque conecti terrestria membra marinis,
  281. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  282. pascere naturam per terras omniparentis.
  283. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  284. seminibus certis certa genetrice creata
  285. conservare genus crescentia posse videmus.
  286. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  287. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  288. corpora discedunt conexaque convenientis
  289. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  290. reicere in terras naturam, multaque caecis
  291. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  292. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  293. vitalis motus consentire atque imitari.
  294. sed ne forte putes animalia sola teneri
  295. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  296. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  297. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  298. dissimili constare figura principiorum;
  299. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  300. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  301. semina cum porro distent, differre necessust
  302. intervalla vias conexus pondera plagas
  303. concursus motus; quae non animalia solum
  304. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  305. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  306. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  307. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  308. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  309. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  310. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  311. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  312. corpora consimili sint eius tincta colore;