De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa minuta modis multis per inane videbis
  2. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  3. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  4. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  5. conciliis et discidiis exercita crebris;
  6. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  7. quale sit in magno iactari semper inani.
  8. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  9. exemplare dare et vestigia notitiai.
  10. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  11. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  12. quod tales turbae motus quoque materiai
  13. significant clandestinos caecosque subesse.
  14. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  15. commutare viam retroque repulsa reverti
  16. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  17. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  18. prima moventur enim per se primordia rerum,
  19. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  20. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  21. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  22. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  23. sic a principiis ascendit motus et exit
  24. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  25. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  26. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  27. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  28. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  29. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  30. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  31. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  32. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  33. convestire sua perfundens omnia luce,
  34. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  35. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  36. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  37. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  38. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  39. sed complexa meant inter se conque globata;
  40. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  41. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  42. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  43. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  44. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  45. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  46. debent ni mirum praecellere mobilitate
  47. et multo citius ferri quam lumina solis
  48. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  49. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  50. * * *
  51. nec persectari primordia singula quaeque,
  52. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  53. At quidam contra haec, ignari materiai,
  54. naturam non posse deum sine numine reddunt
  55. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  56. tempora mutare annorum frugesque creare
  57. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  58. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  59. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  60. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  61. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  62. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  63. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  64. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  65. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  66. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  67. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  68. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  69. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  70. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  71. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  72. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  73. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  74. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  75. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  76. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  77. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  78. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  79. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  80. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  81. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  82. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  83. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  84. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  85. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  86. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  87. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  88. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  89. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  90. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  91. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  92. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  93. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  94. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  95. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  96. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  97. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  98. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  99. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  100. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  101. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  102. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  103. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  104. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  105. incertisque locis spatio depellere paulum,
  106. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  107. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  108. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  109. nec foret offensus natus nec plaga creata
  110. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  111. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  112. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  113. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  114. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  115. avius a vera longe ratione recedit.
  116. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  117. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  118. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  119. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  120. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  121. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  122. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  123. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  124. omnia qua propter debent per inane quietum
  125. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  126. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  127. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  128. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  129. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  130. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  131. obliquos videamur et id res vera refutet.
  132. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  133. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  134. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  135. sed nihil omnino recta regione viai
  136. declinare quis est qui possit cernere sese?
  137. Denique si semper motu conectitur omnis
  138. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  139. nec declinando faciunt primordia motus
  140. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  141. ex infinito ne causam causa sequatur,
  142. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  143. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  144. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  145. declinamus item motus nec tempore certo
  146. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  147. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  148. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  149. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  150. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  151. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  152. omnis enim totum per corpus materiai
  153. copia conciri debet, concita per artus
  154. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  155. ut videas initum motus a corde creari
  156. ex animique voluntate id procedere primum,
  157. inde dari porro per totum corpus et artus.
  158. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  159. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  160. nam tum materiem totius corporis omnem
  161. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  162. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  163. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  164. pellat et invitos cogat procedere saepe
  165. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  166. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  167. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  168. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  169. et proiecta refrenatur retroque residit.
  170. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  171. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  172. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  173. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  174. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  175. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  176. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  177. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  178. id facit exiguum clinamen principiorum
  179. nec regione loci certa nec tempore certo.
  180. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  181. copia nec porro maioribus intervallis;
  182. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  183. qua propter quo nunc in motu principiorum
  184. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  185. et post haec semper simili ratione ferentur,
  186. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  187. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  188. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  189. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  190. nam neque quo possit genus ullum materiai
  191. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  192. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  193. naturam rerum mutare et vertere motus.
  194. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  195. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  196. summa tamen summa videatur stare quiete,
  197. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  198. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  199. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  200. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  201. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  202. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  203. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  204. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  205. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  206. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  207. omnia quae nobis longe confusa videntur
  208. et velut in viridi candor consistere colli.
  209. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  210. camporum complent belli simulacra cientes,
  211. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  212. aere renidescit tellus supterque virum vi
  213. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  214. icti reiectant voces ad sidera mundi
  215. et circum volitant equites mediosque repente
  216. tramittunt valido quatientes impete campos;
  217. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  218. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  219. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  220. qualia sint et quam longe distantia formis,
  221. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  222. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  223. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  224. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  225. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  226. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  227. esse pari filo similique adfecta figura.
  228. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  229. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  230. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  231. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  232. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  233. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  234. invenies tamen inter se differre figuris.
  235. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  236. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  237. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  238. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  239. turicremas propter mactatus concidit aras
  240. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  241. at mater viridis saltus orbata peragrans
  242. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  243. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  244. conspicere amissum fetum, completque querellis
  245. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  246. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  247. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  248. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  249. oblectare animum subitamque avertere curam,
  250. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  251. derivare queunt animum curaque levare;
  252. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  253. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  254. cornigeras norunt matres agnique petulci
  255. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  256. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  257. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  258. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  259. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  260. concharumque genus parili ratione videmus
  261. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  262. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  263. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  264. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  265. unius ad certam formam primordia rerum,
  266. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  267. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  268. quare fulmineus multo penetralior ignis
  269. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  270. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  271. subtilem magis e parvis constare figuris
  272. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  273. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  274. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  275. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  276. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  277. et quamvis subito per colum vina videmus
  278. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  279. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  280. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  281. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  282. inter se possint primordia singula quaeque
  283. singula per cuiusque foramina permanare.
  284. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  285. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  286. at contra taetra absinthi natura ferique
  287. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  288. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  289. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  290. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  291. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  292. proptereaque solere vias rescindere nostris
  293. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  294. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  295. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  296. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  297. horrorem constare elementis levibus aeque
  298. ac musaea mele, per chordas organici quae
  299. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  300. neu simili penetrare putes primordia forma
  301. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  302. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  303. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  304. neve bonos rerum simili constare colores
  305. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  306. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  307. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  308. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  309. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  310. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  311. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  312. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur