De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. neve bonos rerum simili constare colores
  2. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  3. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  4. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  5. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  6. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  7. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  8. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  9. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  10. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  11. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  12. titillare magis sensus quam laedere possint,
  13. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  14. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  15. dissimili dentata modo conpungere sensus
  16. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  17. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  18. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  19. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  20. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  21. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  22. semina confundunt inter se concita sensum;
  23. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  24. tute tibi partem ferias atque experiare.
  25. qua propter longe formas distare necessest
  26. principiis, varios quae possint edere sensus.
  27. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  28. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  29. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  30. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  31. prima acie constant ictus contemnere sueta
  32. et validi silices ac duri robora ferri
  33. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  34. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  35. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  36. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  37. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  38. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  39. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  40. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  41. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  42. at non esse tamen perplexis indupedita,
  43. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  44. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  45. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  46. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  47. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  48. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  49. * * *
  50. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  51. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  52. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  53. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  54. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  55. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  56. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  57. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  58. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  59. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  60. linquit enim supera taetri primordia viri,
  61. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  62. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  63. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  64. finita variare figurarum ratione.
  65. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  66. esse infinito debebunt corporis auctu.
  67. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  68. corporis inter se multum variare figurae
  69. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  70. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  71. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  72. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  73. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  74. formai speciem totius corporis eius,
  75. quod super est, si forte voles variare figuras,
  76. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  77. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  78. si tu forte voles etiam variare figuras.
  79. ergo formarum novitatem corporis augmen
  80. subsequitur. quare non est ut credere possis
  81. esse infinitis distantia semina formis,
  82. ne quaedam cogas inmani maximitate
  83. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  84. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  85. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  86. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  87. saecla novo rerum superata colore iacerent
  88. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  89. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  90. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  91. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  92. cedere item retro possent in deteriores
  93. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  94. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  95. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  96. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  97. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  98. materiem quoque finitis differe figuris.
  99. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  100. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  101. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  102. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  103. ergo finita distant ratione creata,
  104. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  105. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  106. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  107. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  108. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  109. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  110. formarum finita, necesse est quae similes sint
  111. esse infinitas aut summam materiai
  112. finitam constare, id quod non esse probavi.
  113. * * *
  114. versibus ostendam corpuscula materiai
  115. ex infinito summam rerum usque tenere
  116. undique protelo plagarum continuato.
  117. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  118. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  119. at regione locoque alio terrisque remotis
  120. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  121. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  122. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  123. milibus e multis vallo munitur eburno,
  124. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  125. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  126. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  127. unica res quaedem nativo corpore sola,
  128. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  129. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  130. unde ea progigni possit concepta, creari
  131. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  132. quippe etenim sumant alii finita per omne
  133. corpora iactari unius genitalia rei,
  134. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  135. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  136. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  137. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  138. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  139. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  140. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  141. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  142. infidi maris insidias virisque dolumque
  143. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  144. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  145. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  146. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  147. disiectare aestus diversi materiai,
  148. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  149. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  150. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  151. et res progigni et genitas procrescere posse.
  152. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  153. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  154. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  155. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  156. nec porro rerum genitales auctificique
  157. motus perpetuo possunt servare creata.
  158. sic aequo geritur certamine principiorum
  159. ex infinito contractum tempore bellum.
  160. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  161. et superantur item. miscetur funere vagor,
  162. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  163. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  164. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  165. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  166. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  167. convenit et memori mandatum mente tenere,
  168. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  169. quod genere ex uno consistat principiorum,
  170. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  171. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  172. atque potestates, ita plurima principiorum
  173. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  174. Principio tellus habet in se corpora prima,
  175. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  176. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  177. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  178. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  179. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  180. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  181. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  182. montivago generi possit praebere ferarum.
  183. quare magna deum mater materque ferarum
  184. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  185. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  186. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  187. aeris in spatio magnam pendere docentes
  188. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  189. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  190. officiis debet molliri victa parentum.
  191. muralique caput summum cinxere corona,
  192. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  193. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  194. horrifice fertur divinae matris imago.
  195. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  196. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  197. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  198. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  199. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  200. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  201. significare volunt indignos esse putandos,
  202. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  203. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  204. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  205. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  206. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  207. ingratos animos atque impia pectora volgi
  208. conterrere metu quae possint numine divae.
  209. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  210. munificat tacita mortalis muta salute,
  211. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  212. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  213. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  214. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  215. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  216. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  217. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  218. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  219. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  220. cum pueri circum puerum pernice chorea
  221. armat et in numerum pernice chorea
  222. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  223. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  224. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  225. propterea magnam armati matrem comitantur,
  226. aut quia significant divam praedicere ut armis
  227. ac virtute velint patriam defendere terram
  228. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  229. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  230. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  231. omnis enim per se divom natura necessest
  232. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  233. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  234. nam privata dolore omni, privata periclis,
  235. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  236. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  237. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  238. et quia multarum potitur primordia rerum,
  239. multa modis multis effert in lumina solis.
  240. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  241. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  242. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  243. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  244. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  245. religione animum turpi contingere parcat.
  246. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  247. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  248. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  249. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  250. dissimili vivont specie retinentque parentum
  251. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  252. tanta est in quovis genere herbae materiai
  253. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  254. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  255. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  256. constituunt, quae sunt porro distantia longe,