De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  2. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  3. * * *
  4. nec persectari primordia singula quaeque,
  5. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  6. At quidam contra haec, ignari materiai,
  7. naturam non posse deum sine numine reddunt
  8. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  9. tempora mutare annorum frugesque creare
  10. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  11. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  12. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  13. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  14. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  15. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  16. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  17. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  18. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  19. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  20. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  21. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  22. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  23. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  24. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  25. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  26. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  27. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  28. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  29. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  30. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  31. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  32. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  33. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  34. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  35. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  36. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  37. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  38. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  39. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  40. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  41. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  42. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  43. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  44. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  45. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  46. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  47. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  48. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  49. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  50. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  51. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  52. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  53. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  54. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  55. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  56. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  57. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  58. incertisque locis spatio depellere paulum,
  59. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  60. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  61. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  62. nec foret offensus natus nec plaga creata
  63. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  64. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  65. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  66. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  67. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  68. avius a vera longe ratione recedit.
  69. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  70. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  71. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  72. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  73. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  74. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  75. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  76. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  77. omnia qua propter debent per inane quietum
  78. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  79. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  80. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  81. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  82. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  83. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  84. obliquos videamur et id res vera refutet.
  85. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  86. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  87. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  88. sed nihil omnino recta regione viai
  89. declinare quis est qui possit cernere sese?
  90. Denique si semper motu conectitur omnis
  91. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  92. nec declinando faciunt primordia motus
  93. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  94. ex infinito ne causam causa sequatur,
  95. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  96. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  97. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  98. declinamus item motus nec tempore certo
  99. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  100. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  101. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  102. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  103. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  104. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  105. omnis enim totum per corpus materiai
  106. copia conciri debet, concita per artus
  107. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  108. ut videas initum motus a corde creari
  109. ex animique voluntate id procedere primum,
  110. inde dari porro per totum corpus et artus.
  111. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  112. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  113. nam tum materiem totius corporis omnem
  114. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  115. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  116. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  117. pellat et invitos cogat procedere saepe
  118. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  119. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  120. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  121. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  122. et proiecta refrenatur retroque residit.
  123. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  124. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  125. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  126. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  127. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  128. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  129. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  130. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  131. id facit exiguum clinamen principiorum
  132. nec regione loci certa nec tempore certo.
  133. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  134. copia nec porro maioribus intervallis;
  135. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  136. qua propter quo nunc in motu principiorum
  137. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  138. et post haec semper simili ratione ferentur,
  139. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  140. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  141. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  142. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  143. nam neque quo possit genus ullum materiai
  144. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  145. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  146. naturam rerum mutare et vertere motus.
  147. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  148. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  149. summa tamen summa videatur stare quiete,
  150. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  151. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  152. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  153. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  154. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  155. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  156. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  157. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  158. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  159. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  160. omnia quae nobis longe confusa videntur
  161. et velut in viridi candor consistere colli.
  162. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  163. camporum complent belli simulacra cientes,
  164. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  165. aere renidescit tellus supterque virum vi
  166. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  167. icti reiectant voces ad sidera mundi
  168. et circum volitant equites mediosque repente
  169. tramittunt valido quatientes impete campos;
  170. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  171. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  172. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  173. qualia sint et quam longe distantia formis,
  174. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  175. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  176. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  177. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  178. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  179. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  180. esse pari filo similique adfecta figura.
  181. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  182. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  183. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  184. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  185. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  186. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  187. invenies tamen inter se differre figuris.
  188. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  189. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  190. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  191. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  192. turicremas propter mactatus concidit aras
  193. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  194. at mater viridis saltus orbata peragrans
  195. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  196. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  197. conspicere amissum fetum, completque querellis
  198. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  199. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  200. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  201. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  202. oblectare animum subitamque avertere curam,
  203. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  204. derivare queunt animum curaque levare;
  205. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  206. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  207. cornigeras norunt matres agnique petulci
  208. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  209. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  210. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  211. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  212. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  213. concharumque genus parili ratione videmus
  214. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  215. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  216. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  217. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  218. unius ad certam formam primordia rerum,
  219. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  220. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  221. quare fulmineus multo penetralior ignis
  222. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  223. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  224. subtilem magis e parvis constare figuris
  225. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  226. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  227. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  228. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  229. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  230. et quamvis subito per colum vina videmus
  231. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  232. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  233. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  234. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  235. inter se possint primordia singula quaeque
  236. singula per cuiusque foramina permanare.
  237. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  238. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  239. at contra taetra absinthi natura ferique
  240. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  241. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  242. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  243. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  244. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  245. proptereaque solere vias rescindere nostris
  246. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  247. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  248. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  249. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  250. horrorem constare elementis levibus aeque
  251. ac musaea mele, per chordas organici quae
  252. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  253. neu simili penetrare putes primordia forma
  254. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  255. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  256. araque Panchaeos exhalat propter odores;