De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  2. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  3. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  4. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  5. horrorem constare elementis levibus aeque
  6. ac musaea mele, per chordas organici quae
  7. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  8. neu simili penetrare putes primordia forma
  9. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  10. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  11. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  12. neve bonos rerum simili constare colores
  13. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  14. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  15. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  16. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  17. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  18. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  19. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  20. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  21. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  22. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  23. titillare magis sensus quam laedere possint,
  24. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  25. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  26. dissimili dentata modo conpungere sensus
  27. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  28. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  29. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  30. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  31. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  32. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  33. semina confundunt inter se concita sensum;
  34. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  35. tute tibi partem ferias atque experiare.
  36. qua propter longe formas distare necessest
  37. principiis, varios quae possint edere sensus.
  38. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  39. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  40. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  41. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  42. prima acie constant ictus contemnere sueta
  43. et validi silices ac duri robora ferri
  44. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  45. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  46. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  47. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  48. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  49. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  50. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  51. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  52. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  53. at non esse tamen perplexis indupedita,
  54. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  55. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  56. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  57. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  58. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  59. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  60. * * *
  61. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  62. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  63. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  64. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  65. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  66. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  67. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  68. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  69. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  70. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  71. linquit enim supera taetri primordia viri,
  72. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  73. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  74. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  75. finita variare figurarum ratione.
  76. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  77. esse infinito debebunt corporis auctu.
  78. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  79. corporis inter se multum variare figurae
  80. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  81. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  82. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  83. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  84. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  85. formai speciem totius corporis eius,
  86. quod super est, si forte voles variare figuras,
  87. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  88. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  89. si tu forte voles etiam variare figuras.
  90. ergo formarum novitatem corporis augmen
  91. subsequitur. quare non est ut credere possis
  92. esse infinitis distantia semina formis,
  93. ne quaedam cogas inmani maximitate
  94. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  95. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  96. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  97. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  98. saecla novo rerum superata colore iacerent
  99. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  100. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  101. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  102. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  103. cedere item retro possent in deteriores
  104. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  105. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  106. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  107. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  108. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  109. materiem quoque finitis differe figuris.
  110. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  111. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  112. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  113. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  114. ergo finita distant ratione creata,
  115. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  116. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  117. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  118. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  119. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  120. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  121. formarum finita, necesse est quae similes sint
  122. esse infinitas aut summam materiai
  123. finitam constare, id quod non esse probavi.
  124. * * *
  125. versibus ostendam corpuscula materiai
  126. ex infinito summam rerum usque tenere
  127. undique protelo plagarum continuato.
  128. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  129. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  130. at regione locoque alio terrisque remotis
  131. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;