De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  2. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  3. proptereaque solere vias rescindere nostris
  4. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  5. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  6. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  7. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  8. horrorem constare elementis levibus aeque
  9. ac musaea mele, per chordas organici quae
  10. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  11. neu simili penetrare putes primordia forma
  12. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  13. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  14. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  15. neve bonos rerum simili constare colores
  16. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  17. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  18. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  19. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  20. haut sine principiali aliquo levore creatast;