De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  2. subtilem magis e parvis constare figuris
  3. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  4. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  5. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  6. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  7. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  8. et quamvis subito per colum vina videmus
  9. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  10. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  11. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  12. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  13. inter se possint primordia singula quaeque
  14. singula per cuiusque foramina permanare.
  15. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  16. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  17. at contra taetra absinthi natura ferique
  18. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  19. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  20. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,