De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quamvis subito per colum vina videmus
  2. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  3. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  4. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  5. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  6. inter se possint primordia singula quaeque
  7. singula per cuiusque foramina permanare.
  8. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  9. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  10. at contra taetra absinthi natura ferique
  11. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  12. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  13. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  14. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  15. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  16. proptereaque solere vias rescindere nostris
  17. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  18. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  19. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  20. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  21. horrorem constare elementis levibus aeque
  22. ac musaea mele, per chordas organici quae
  23. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  24. neu simili penetrare putes primordia forma
  25. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  26. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  27. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  28. neve bonos rerum simili constare colores
  29. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  30. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  31. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  32. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  33. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  34. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  35. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  36. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  37. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  38. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  39. titillare magis sensus quam laedere possint,
  40. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  41. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  42. dissimili dentata modo conpungere sensus
  43. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  44. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  45. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  46. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  47. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  48. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  49. semina confundunt inter se concita sensum;
  50. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  51. tute tibi partem ferias atque experiare.
  52. qua propter longe formas distare necessest
  53. principiis, varios quae possint edere sensus.
  54. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  55. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  56. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  57. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  58. prima acie constant ictus contemnere sueta
  59. et validi silices ac duri robora ferri
  60. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  61. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  62. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  63. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  64. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  65. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  66. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  67. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  68. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  69. at non esse tamen perplexis indupedita,
  70. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  71. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  72. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  73. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  74. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  75. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  76. * * *
  77. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  78. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris