De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  2. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  3. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  4. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  5. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  6. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  7. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  8. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  9. omnia quae nobis longe confusa videntur
  10. et velut in viridi candor consistere colli.
  11. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  12. camporum complent belli simulacra cientes,
  13. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  14. aere renidescit tellus supterque virum vi
  15. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  16. icti reiectant voces ad sidera mundi
  17. et circum volitant equites mediosque repente
  18. tramittunt valido quatientes impete campos;
  19. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  20. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  21. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  22. qualia sint et quam longe distantia formis,
  23. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  24. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  25. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  26. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  27. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  28. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  29. esse pari filo similique adfecta figura.
  30. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  31. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  32. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  33. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  34. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  35. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  36. invenies tamen inter se differre figuris.
  37. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  38. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  39. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  40. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  41. turicremas propter mactatus concidit aras
  42. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  43. at mater viridis saltus orbata peragrans
  44. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  45. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  46. conspicere amissum fetum, completque querellis
  47. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  48. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  49. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  50. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  51. oblectare animum subitamque avertere curam,
  52. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  53. derivare queunt animum curaque levare;
  54. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  55. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  56. cornigeras norunt matres agnique petulci
  57. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  58. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  59. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  60. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  61. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  62. concharumque genus parili ratione videmus
  63. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  64. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  65. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  66. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  67. unius ad certam formam primordia rerum,
  68. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  69. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  70. quare fulmineus multo penetralior ignis
  71. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  72. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  73. subtilem magis e parvis constare figuris
  74. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  75. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  76. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  77. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  78. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?