De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  2. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  3. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  4. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  5. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  6. si non forte tuas legiones per loca campi
  7. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  8. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  9. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  10. his tibi tum rebus timefactae religiones
  11. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  12. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  13. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  14. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  15. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  16. audacterque inter reges rerumque potentis
  17. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  18. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  19. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  20. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  21. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  22. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  23. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  24. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  25. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  26. non radii solis neque lucida tela diei
  27. discutiant, sed naturae species ratioque.
  28. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  29. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  30. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  31. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  32. expediam: tu te dictis praebere memento.
  33. nam certe non inter se stipata cohaeret
  34. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  35. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  36. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  37. cum tamen incolumis videatur summa manere
  38. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  39. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  40. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  41. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  42. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  43. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  44. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  45. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  46. Si cessare putas rerum primordia posse
  47. cessandoque novos rerum progignere motus,
  48. avius a vera longe ratione vagaris.
  49. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  50. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  51. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  52. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  53. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  54. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  55. et quo iactari magis omnia materiai
  56. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  57. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  58. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  59. inmensumque patere in cunctas undique partis
  60. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  61. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  62. reddita corporibus primis per inane profundum,
  63. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  64. partim intervallis magnis confulta resultant,
  65. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  66. et quae cumque magis condenso conciliatu
  67. exiguis intervallis convecta resultant,
  68. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  69. haec validas saxi radices et fera ferri
  70. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  71. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  72. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  73. in magnis intervallis; haec aera rarum
  74. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  75. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  76. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  77. consociare etiam motus potuere recepta.
  78. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  79. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  80. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  81. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  82. multa minuta modis multis per inane videbis
  83. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  84. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  85. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  86. conciliis et discidiis exercita crebris;
  87. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  88. quale sit in magno iactari semper inani.
  89. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  90. exemplare dare et vestigia notitiai.
  91. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  92. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  93. quod tales turbae motus quoque materiai
  94. significant clandestinos caecosque subesse.
  95. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  96. commutare viam retroque repulsa reverti
  97. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  98. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  99. prima moventur enim per se primordia rerum,
  100. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  101. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  102. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  103. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  104. sic a principiis ascendit motus et exit
  105. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  106. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  107. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  108. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  109. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  110. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  111. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  112. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  113. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  114. convestire sua perfundens omnia luce,
  115. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  116. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  117. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  118. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  119. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  120. sed complexa meant inter se conque globata;
  121. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  122. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  123. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  124. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  125. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  126. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  127. debent ni mirum praecellere mobilitate
  128. et multo citius ferri quam lumina solis