De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed quia multa modis multis mutata per omne
  2. ex infinito vexantur percita plagis,
  3. omne genus motus et coetus experiundo
  4. tandem deveniunt in talis disposituras,
  5. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  6. et multos etiam magnos servata per annos
  7. ut semel in motus coniectast convenientis,
  8. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  9. integrent amnes et solis terra vapore
  10. fota novet fetus summissaque gens animantum
  11. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  12. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  13. ex infinito suboriri copia posset,
  14. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  15. nam vel uti privata cibo natura animantum
  16. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  17. dissolui simul ac defecit suppeditare
  18. materies aliqua ratione aversa viai.
  19. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  20. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  21. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  22. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  23. inter dum resilire tamen coguntur et una
  24. principiis rerum spatium tempusque fugai
  25. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  26. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  27. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  28. infinita opus est vis undique materiai.
  29. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  30. in medium summae quod dicunt omnia niti
  31. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  32. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  33. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  34. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  35. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  36. nitier in terraque retro requiescere posta,
  37. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  38. et simili ratione animalia suppa vagari
  39. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  40. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  41. sponte sua possint in caeli templa volare;
  42. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  43. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  44. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  45. sed vanus stolidis haec * * *
  46. amplexi quod habent perv * * *
  47. nam medium nihil esse potest * * *
  48. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  49. possit ibi quicquam consistere * * *
  50. quam quavis alia longe ratione * * *
  51. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  52. per medium, per non medium, concedere debet
  53. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  54. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  55. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  56. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  57. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  58. haud igitur possunt tali ratione teneri
  59. res in concilium medii cuppedine victae.
  60. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  61. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  62. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  63. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  64. at contra tenuis exponunt aeris auras
  65. et calidos simul a medio differrier ignis,
  66. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  67. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  68. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  69. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  70. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  71. ---
  72. ---
  73. ---
  74. ---
  75. ---
  76. ---
  77. ---
  78. ---
  79. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  80. diffugiant subito magnum per inane soluta
  81. et ne cetera consimili ratione sequantur
  82. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  83. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  84. inter permixtas rerum caelique ruinas
  85. corpora solventes abeat per inane profundum,
  86. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  87. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  88. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  89. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  90. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  91. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  92. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  93. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  94. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,