De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  2. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  3. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  4. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  5. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  6. omnia quae nobis longe confusa videntur
  7. et velut in viridi candor consistere colli.
  8. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  9. camporum complent belli simulacra cientes,
  10. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  11. aere renidescit tellus supterque virum vi
  12. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  13. icti reiectant voces ad sidera mundi
  14. et circum volitant equites mediosque repente
  15. tramittunt valido quatientes impete campos;
  16. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  17. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  18. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  19. qualia sint et quam longe distantia formis,
  20. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  21. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  22. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  23. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  24. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  25. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  26. esse pari filo similique adfecta figura.
  27. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  28. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  29. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  30. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  31. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  32. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  33. invenies tamen inter se differre figuris.
  34. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  35. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  36. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  37. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  38. turicremas propter mactatus concidit aras
  39. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  40. at mater viridis saltus orbata peragrans
  41. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  42. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  43. conspicere amissum fetum, completque querellis
  44. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  45. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  46. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  47. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  48. oblectare animum subitamque avertere curam,
  49. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  50. derivare queunt animum curaque levare;
  51. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  52. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  53. cornigeras norunt matres agnique petulci
  54. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  55. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  56. Postremo quodvis frumentum non tamen omne