De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  2. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  3. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  4. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  5. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  6. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  7. omnis enim totum per corpus materiai
  8. copia conciri debet, concita per artus
  9. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  10. ut videas initum motus a corde creari
  11. ex animique voluntate id procedere primum,
  12. inde dari porro per totum corpus et artus.
  13. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  14. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  15. nam tum materiem totius corporis omnem
  16. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  17. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  18. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  19. pellat et invitos cogat procedere saepe
  20. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  21. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  22. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  23. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  24. et proiecta refrenatur retroque residit.
  25. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  26. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  27. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  28. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  29. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  30. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  31. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  32. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  33. id facit exiguum clinamen principiorum
  34. nec regione loci certa nec tempore certo.
  35. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  36. copia nec porro maioribus intervallis;
  37. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  38. qua propter quo nunc in motu principiorum
  39. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  40. et post haec semper simili ratione ferentur,
  41. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  42. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  43. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  44. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  45. nam neque quo possit genus ullum materiai
  46. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  47. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  48. naturam rerum mutare et vertere motus.
  49. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  50. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  51. summa tamen summa videatur stare quiete,
  52. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  53. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  54. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  55. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  56. praesertim cum, quae possimus cernere, celent