De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  2. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  3. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  4. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  5. omnia qua propter debent per inane quietum
  6. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  7. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  8. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  9. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  10. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  11. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  12. obliquos videamur et id res vera refutet.
  13. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  14. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  15. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  16. sed nihil omnino recta regione viai
  17. declinare quis est qui possit cernere sese?
  18. Denique si semper motu conectitur omnis
  19. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  20. nec declinando faciunt primordia motus
  21. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  22. ex infinito ne causam causa sequatur,
  23. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  24. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  25. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  26. declinamus item motus nec tempore certo
  27. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  28. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  29. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  30. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  31. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  32. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  33. omnis enim totum per corpus materiai
  34. copia conciri debet, concita per artus
  35. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  36. ut videas initum motus a corde creari
  37. ex animique voluntate id procedere primum,
  38. inde dari porro per totum corpus et artus.
  39. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  40. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  41. nam tum materiem totius corporis omnem
  42. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  43. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  44. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  45. pellat et invitos cogat procedere saepe
  46. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  47. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  48. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  49. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  50. et proiecta refrenatur retroque residit.
  51. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  52. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  53. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  54. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  55. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  56. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  57. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  58. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  59. id facit exiguum clinamen principiorum
  60. nec regione loci certa nec tempore certo.
  61. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  62. copia nec porro maioribus intervallis;
  63. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  64. qua propter quo nunc in motu principiorum
  65. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  66. et post haec semper simili ratione ferentur,
  67. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  68. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  69. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  70. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  71. nam neque quo possit genus ullum materiai
  72. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  73. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  74. naturam rerum mutare et vertere motus.
  75. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  76. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  77. summa tamen summa videatur stare quiete,
  78. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  79. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  80. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  81. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  82. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  83. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  84. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  85. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  86. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  87. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  88. omnia quae nobis longe confusa videntur
  89. et velut in viridi candor consistere colli.
  90. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  91. camporum complent belli simulacra cientes,
  92. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  93. aere renidescit tellus supterque virum vi
  94. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  95. icti reiectant voces ad sidera mundi
  96. et circum volitant equites mediosque repente
  97. tramittunt valido quatientes impete campos;
  98. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  99. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  100. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  101. qualia sint et quam longe distantia formis,
  102. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  103. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  104. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.