De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  2. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  3. prima moventur enim per se primordia rerum,
  4. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  5. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  6. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  7. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  8. sic a principiis ascendit motus et exit
  9. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  10. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  11. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  12. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  13. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  14. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  15. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  16. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  17. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  18. convestire sua perfundens omnia luce,
  19. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  20. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  21. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  22. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  23. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  24. sed complexa meant inter se conque globata;
  25. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  26. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  27. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  28. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  29. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  30. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  31. debent ni mirum praecellere mobilitate
  32. et multo citius ferri quam lumina solis
  33. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  34. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  35. * * *
  36. nec persectari primordia singula quaeque,
  37. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  38. At quidam contra haec, ignari materiai,
  39. naturam non posse deum sine numine reddunt
  40. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  41. tempora mutare annorum frugesque creare
  42. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  43. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  44. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  45. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  46. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  47. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  48. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  49. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  50. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  51. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  52. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  53. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  54. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  55. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  56. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  57. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  58. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  59. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  60. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  61. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  62. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  63. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  64. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  65. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  66. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  67. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  68. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  69. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  70. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  71. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  72. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  73. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  74. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  75. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  76. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  77. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  78. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  79. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  80. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  81. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  82. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  83. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  84. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  85. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  86. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  87. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  88. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  89. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  90. incertisque locis spatio depellere paulum,
  91. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  92. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  93. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  94. nec foret offensus natus nec plaga creata
  95. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  96. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  97. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  98. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  99. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  100. avius a vera longe ratione recedit.
  101. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  102. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  103. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  104. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,