De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  2. delicias quoque uti multas substernere possint
  3. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  4. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  5. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  6. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  7. nec domus argento fulget auroque renidet
  8. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  9. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  10. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  11. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  12. praesertim cum tempestas adridet et anni
  13. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  14. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  15. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  16. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  17. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  18. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  19. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  20. si non forte tuas legiones per loca campi
  21. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  22. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  23. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  24. his tibi tum rebus timefactae religiones
  25. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  26. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  27. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  28. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  29. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  30. audacterque inter reges rerumque potentis
  31. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  32. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  33. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  34. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.