De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  2. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  3. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  4. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  5. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  6. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  7. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  8. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  9. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  10. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  11. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  12. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  13. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  14. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  15. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  16. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  17. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  18. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  19. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  20. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  21. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  22. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  23. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  24. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  25. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  26. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  27. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  28. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  29. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  30. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  31. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  32. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  33. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  34. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  35. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  36. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  37. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  38. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  39. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  40. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  41. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  42. incertisque locis spatio depellere paulum,
  43. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  44. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  45. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  46. nec foret offensus natus nec plaga creata
  47. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  48. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  49. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  50. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  51. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  52. avius a vera longe ratione recedit.
  53. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  54. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  55. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  56. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  57. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  58. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  59. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  60. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  61. omnia qua propter debent per inane quietum
  62. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  63. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  64. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  65. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  66. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  67. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  68. obliquos videamur et id res vera refutet.
  69. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  70. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  71. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  72. sed nihil omnino recta regione viai
  73. declinare quis est qui possit cernere sese?
  74. Denique si semper motu conectitur omnis
  75. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  76. nec declinando faciunt primordia motus
  77. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  78. ex infinito ne causam causa sequatur,
  79. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  80. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  81. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  82. declinamus item motus nec tempore certo
  83. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  84. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  85. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  86. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  87. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  88. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  89. omnis enim totum per corpus materiai
  90. copia conciri debet, concita per artus
  91. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  92. ut videas initum motus a corde creari
  93. ex animique voluntate id procedere primum,
  94. inde dari porro per totum corpus et artus.
  95. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  96. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  97. nam tum materiem totius corporis omnem
  98. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  99. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  100. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  101. pellat et invitos cogat procedere saepe
  102. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  103. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  104. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  105. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  106. et proiecta refrenatur retroque residit.
  107. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  108. esse aliam praeter plagas et pondera causam