De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  2. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  3. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  4. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  5. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  6. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  7. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  8. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  9. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  10. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  11. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  12. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  13. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  14. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  15. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  16. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  17. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  18. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  19. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  20. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  21. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  22. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  23. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  24. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  25. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  26. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  27. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  28. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  29. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  30. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  31. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  32. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  33. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  34. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  35. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  36. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  37. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  38. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  39. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  40. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  41. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  42. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  43. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  44. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  45. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  46. incertisque locis spatio depellere paulum,
  47. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  48. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  49. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  50. nec foret offensus natus nec plaga creata
  51. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  52. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  53. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  54. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  55. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  56. avius a vera longe ratione recedit.
  57. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  58. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  59. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  60. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  61. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  62. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  63. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  64. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  65. omnia qua propter debent per inane quietum
  66. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  67. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  68. ex supero graviora neque ictus gignere per se,