De Rerum Natura
Lucretius
-
- ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
- constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
- magno opere a vera lapsi ratione videntur.
- nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
- hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
- confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
- nequaquam nobis divinitus esse creatam
- naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
- quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
- nunc id quod super est de motibus expediemus.
- Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
- confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
- corpoream sursum ferri sursumque meare.
- ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
- sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
- et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
- pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.