De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conterimusque boves et viris agricolarum,
  2. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  3. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  4. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  5. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  6. et cum tempora temporibus praesentia confert
  7. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  8. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  9. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  10. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  11. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  12. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  13. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  14. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo