De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  2. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  3. corpora conficere et plagis infesta domare.
  4. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  5. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  6. omnia debet enim cibus integrare novando
  7. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  8. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  9. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  10. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  11. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  12. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  13. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  14. aurea de caelo demisit funis in arva
  15. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  16. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  17. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  18. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  19. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  20. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,