De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  2. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  3. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  4. primigenum maris et terrae solisque coortum
  5. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  6. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  7. unde mare et terrae possent augescere et unde
  8. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  9. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  10. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  11. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  12. umor ad umorem, terreno corpore terra
  13. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  14. donique ad extremum crescendi perfica finem
  15. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  16. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  17. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  18. omnibus hic aetas debet consistere rebus,