De Rerum Natura
Lucretius
-
- terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
- non esse unica, sed numero magis innumerali;
- quando quidem vitae depactus terminus alte
- tam manet haec et tam nativo corpore constant
- quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
- Quae bene cognita si teneas, natura videtur
- libera continuo, dominis privata superbis,
- ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
- nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
- quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
- quis regere immensi summam, quis habere profundi
- indu manu validas potis est moderanter habenas,
- quis pariter caelos omnis convertere et omnis
- ignibus aetheriis terras suffire feracis,
- omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
- nubibus ut tenebras faciat caelique serena
- concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
- saepe suas disturbet et in deserta recedens