De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in magnis intervallis; haec aera rarum
  2. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  3. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  4. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  5. consociare etiam motus potuere recepta.
  6. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  7. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  8. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  9. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  10. multa minuta modis multis per inane videbis
  11. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  12. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  13. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  14. conciliis et discidiis exercita crebris;
  15. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  16. quale sit in magno iactari semper inani.
  17. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  18. exemplare dare et vestigia notitiai.
  19. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  20. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  21. quod tales turbae motus quoque materiai
  22. significant clandestinos caecosque subesse.
  23. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  24. commutare viam retroque repulsa reverti
  25. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  26. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  27. prima moventur enim per se primordia rerum,
  28. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  29. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  30. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  31. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  32. sic a principiis ascendit motus et exit
  33. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  34. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  35. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  36. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  37. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  38. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  39. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  40. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  41. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  42. convestire sua perfundens omnia luce,
  43. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  44. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  45. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  46. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  47. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  48. sed complexa meant inter se conque globata;
  49. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  50. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  51. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  52. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  53. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  54. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  55. debent ni mirum praecellere mobilitate
  56. et multo citius ferri quam lumina solis
  57. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  58. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  59. * * *
  60. nec persectari primordia singula quaeque,
  61. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  62. At quidam contra haec, ignari materiai,
  63. naturam non posse deum sine numine reddunt
  64. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  65. tempora mutare annorum frugesque creare
  66. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  67. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  68. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  69. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  70. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  71. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  72. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  73. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  74. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  75. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  76. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  77. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  78. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  79. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  80. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  81. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  82. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  83. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  84. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  85. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  86. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  87. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  88. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  89. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  90. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  91. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  92. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  93. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  94. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  95. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  96. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  97. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  98. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  99. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  100. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  101. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  102. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  103. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  104. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  105. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  106. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  107. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  108. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  109. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  110. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  111. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  112. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  113. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  114. incertisque locis spatio depellere paulum,
  115. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  116. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  117. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  118. nec foret offensus natus nec plaga creata
  119. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  120. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  121. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  122. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  123. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  124. avius a vera longe ratione recedit.
  125. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  126. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  127. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  128. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  129. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  130. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  131. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  132. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  133. omnia qua propter debent per inane quietum
  134. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  135. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  136. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  137. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  138. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  139. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  140. obliquos videamur et id res vera refutet.
  141. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  142. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  143. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  144. sed nihil omnino recta regione viai
  145. declinare quis est qui possit cernere sese?
  146. Denique si semper motu conectitur omnis
  147. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  148. nec declinando faciunt primordia motus
  149. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  150. ex infinito ne causam causa sequatur,
  151. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  152. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  153. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  154. declinamus item motus nec tempore certo
  155. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  156. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  157. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  158. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  159. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  160. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  161. omnis enim totum per corpus materiai
  162. copia conciri debet, concita per artus
  163. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  164. ut videas initum motus a corde creari
  165. ex animique voluntate id procedere primum,
  166. inde dari porro per totum corpus et artus.
  167. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  168. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  169. nam tum materiem totius corporis omnem
  170. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  171. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  172. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  173. pellat et invitos cogat procedere saepe
  174. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  175. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  176. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  177. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  178. et proiecta refrenatur retroque residit.
  179. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  180. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  181. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  182. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  183. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  184. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  185. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  186. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  187. id facit exiguum clinamen principiorum
  188. nec regione loci certa nec tempore certo.
  189. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  190. copia nec porro maioribus intervallis;
  191. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  192. qua propter quo nunc in motu principiorum
  193. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  194. et post haec semper simili ratione ferentur,
  195. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  196. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  197. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  198. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  199. nam neque quo possit genus ullum materiai
  200. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  201. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  202. naturam rerum mutare et vertere motus.
  203. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  204. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  205. summa tamen summa videatur stare quiete,
  206. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  207. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  208. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  209. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  210. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  211. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  212. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  213. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  214. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  215. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  216. omnia quae nobis longe confusa videntur
  217. et velut in viridi candor consistere colli.
  218. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  219. camporum complent belli simulacra cientes,
  220. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  221. aere renidescit tellus supterque virum vi
  222. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  223. icti reiectant voces ad sidera mundi
  224. et circum volitant equites mediosque repente
  225. tramittunt valido quatientes impete campos;
  226. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  227. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  228. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  229. qualia sint et quam longe distantia formis,
  230. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  231. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  232. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  233. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  234. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  235. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  236. esse pari filo similique adfecta figura.
  237. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  238. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  239. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  240. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  241. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  242. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  243. invenies tamen inter se differre figuris.
  244. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  245. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  246. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  247. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  248. turicremas propter mactatus concidit aras
  249. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  250. at mater viridis saltus orbata peragrans
  251. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  252. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  253. conspicere amissum fetum, completque querellis
  254. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  255. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  256. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  257. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  258. oblectare animum subitamque avertere curam,
  259. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  260. derivare queunt animum curaque levare;
  261. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  262. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  263. cornigeras norunt matres agnique petulci
  264. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  265. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  266. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  267. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  268. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  269. concharumque genus parili ratione videmus
  270. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  271. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  272. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  273. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  274. unius ad certam formam primordia rerum,
  275. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  276. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  277. quare fulmineus multo penetralior ignis
  278. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  279. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  280. subtilem magis e parvis constare figuris
  281. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  282. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  283. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  284. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  285. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  286. et quamvis subito per colum vina videmus
  287. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  288. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  289. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  290. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  291. inter se possint primordia singula quaeque
  292. singula per cuiusque foramina permanare.
  293. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  294. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  295. at contra taetra absinthi natura ferique
  296. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  297. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  298. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  299. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  300. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  301. proptereaque solere vias rescindere nostris
  302. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  303. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  304. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  305. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  306. horrorem constare elementis levibus aeque
  307. ac musaea mele, per chordas organici quae
  308. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  309. neu simili penetrare putes primordia forma
  310. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  311. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  312. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  313. neve bonos rerum simili constare colores
  314. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  315. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  316. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  317. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  318. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  319. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  320. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  321. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  322. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  323. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  324. titillare magis sensus quam laedere possint,
  325. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  326. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  327. dissimili dentata modo conpungere sensus
  328. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  329. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  330. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  331. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  332. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  333. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  334. semina confundunt inter se concita sensum;
  335. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  336. tute tibi partem ferias atque experiare.
  337. qua propter longe formas distare necessest
  338. principiis, varios quae possint edere sensus.
  339. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  340. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  341. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  342. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  343. prima acie constant ictus contemnere sueta
  344. et validi silices ac duri robora ferri
  345. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  346. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  347. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  348. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  349. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  350. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  351. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  352. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  353. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  354. at non esse tamen perplexis indupedita,
  355. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  356. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  357. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  358. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  359. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  360. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  361. * * *
  362. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  363. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  364. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  365. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  366. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  367. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  368. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  369. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  370. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  371. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  372. linquit enim supera taetri primordia viri,
  373. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  374. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  375. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  376. finita variare figurarum ratione.
  377. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  378. esse infinito debebunt corporis auctu.
  379. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  380. corporis inter se multum variare figurae
  381. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  382. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  383. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  384. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  385. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  386. formai speciem totius corporis eius,
  387. quod super est, si forte voles variare figuras,
  388. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  389. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  390. si tu forte voles etiam variare figuras.
  391. ergo formarum novitatem corporis augmen
  392. subsequitur. quare non est ut credere possis
  393. esse infinitis distantia semina formis,
  394. ne quaedam cogas inmani maximitate
  395. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  396. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  397. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  398. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  399. saecla novo rerum superata colore iacerent
  400. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  401. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  402. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  403. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  404. cedere item retro possent in deteriores
  405. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  406. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  407. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  408. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  409. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  410. materiem quoque finitis differe figuris.
  411. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  412. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  413. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  414. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  415. ergo finita distant ratione creata,
  416. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  417. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  418. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  419. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  420. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  421. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  422. formarum finita, necesse est quae similes sint
  423. esse infinitas aut summam materiai
  424. finitam constare, id quod non esse probavi.
  425. * * *
  426. versibus ostendam corpuscula materiai
  427. ex infinito summam rerum usque tenere
  428. undique protelo plagarum continuato.
  429. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  430. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  431. at regione locoque alio terrisque remotis
  432. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  433. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  434. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  435. milibus e multis vallo munitur eburno,
  436. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  437. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  438. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  439. unica res quaedem nativo corpore sola,
  440. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  441. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  442. unde ea progigni possit concepta, creari
  443. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  444. quippe etenim sumant alii finita per omne
  445. corpora iactari unius genitalia rei,
  446. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  447. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  448. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  449. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  450. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  451. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  452. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  453. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  454. infidi maris insidias virisque dolumque
  455. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  456. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  457. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  458. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  459. disiectare aestus diversi materiai,
  460. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  461. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  462. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  463. et res progigni et genitas procrescere posse.
  464. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  465. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  466. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  467. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  468. nec porro rerum genitales auctificique
  469. motus perpetuo possunt servare creata.
  470. sic aequo geritur certamine principiorum
  471. ex infinito contractum tempore bellum.
  472. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  473. et superantur item. miscetur funere vagor,
  474. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  475. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  476. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  477. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  478. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  479. convenit et memori mandatum mente tenere,
  480. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  481. quod genere ex uno consistat principiorum,
  482. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  483. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  484. atque potestates, ita plurima principiorum
  485. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  486. Principio tellus habet in se corpora prima,
  487. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  488. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  489. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  490. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  491. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  492. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  493. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  494. montivago generi possit praebere ferarum.
  495. quare magna deum mater materque ferarum
  496. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  497. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  498. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  499. aeris in spatio magnam pendere docentes
  500. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  501. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  502. officiis debet molliri victa parentum.
  503. muralique caput summum cinxere corona,
  504. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  505. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  506. horrifice fertur divinae matris imago.
  507. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  508. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  509. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  510. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  511. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  512. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  513. significare volunt indignos esse putandos,
  514. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  515. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  516. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  517. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  518. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  519. ingratos animos atque impia pectora volgi
  520. conterrere metu quae possint numine divae.
  521. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  522. munificat tacita mortalis muta salute,
  523. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  524. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  525. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  526. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  527. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  528. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  529. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  530. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  531. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  532. cum pueri circum puerum pernice chorea
  533. armat et in numerum pernice chorea
  534. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  535. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  536. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  537. propterea magnam armati matrem comitantur,
  538. aut quia significant divam praedicere ut armis
  539. ac virtute velint patriam defendere terram
  540. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  541. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  542. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  543. omnis enim per se divom natura necessest
  544. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  545. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  546. nam privata dolore omni, privata periclis,
  547. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  548. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  549. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  550. et quia multarum potitur primordia rerum,
  551. multa modis multis effert in lumina solis.
  552. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  553. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  554. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  555. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  556. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  557. religione animum turpi contingere parcat.
  558. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  559. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  560. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  561. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  562. dissimili vivont specie retinentque parentum
  563. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  564. tanta est in quovis genere herbae materiai
  565. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  566. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  567. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  568. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  569. dissimili perfecta figura principiorum.
  570. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  571. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  572. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  573. scintillasque agere ac late differre favillam.
  574. cetera consimili mentis ratione peragrans
  575. invenies igitur multarum semina rerum
  576. corpore celare et varias cohibere figuras.
  577. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  578. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  579. haec igitur variis debent constare figuris;
  580. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  581. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  582. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  583. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  584. conveniunt et res permixto semine constant.
  585. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  586. multa elementa vides multis communia verbis,
  587. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  588. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  589. non quo multa parum communis littera currat
  590. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  591. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  592. sic aliis in rebus item communia multa
  593. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  594. dissimili tamen inter se consistere summa
  595. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  596. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  597. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  598. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  599. semiferas hominum species existere et altos
  600. inter dum ramos egigni corpore vivo
  601. multaque conecti terrestria membra marinis,
  602. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  603. pascere naturam per terras omniparentis.
  604. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  605. seminibus certis certa genetrice creata
  606. conservare genus crescentia posse videmus.
  607. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  608. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  609. corpora discedunt conexaque convenientis
  610. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  611. reicere in terras naturam, multaque caecis
  612. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  613. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  614. vitalis motus consentire atque imitari.
  615. sed ne forte putes animalia sola teneri
  616. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  617. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  618. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  619. dissimili constare figura principiorum;
  620. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  621. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  622. semina cum porro distent, differre necessust
  623. intervalla vias conexus pondera plagas
  624. concursus motus; quae non animalia solum
  625. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  626. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  627. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  628. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  629. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  630. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  631. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  632. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  633. corpora consimili sint eius tincta colore;
  634. nullus enim color est omnino materiai
  635. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  636. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  637. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  638. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  639. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  640. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  641. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  642. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  643. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  644. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  645. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  646. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  647. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  648. immutabile enim quiddam superare necessest,
  649. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  650. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  651. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  652. proinde colore cave contingas semina rerum,
  653. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  654. Praeterea si nulla coloris principiis est
  655. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  656. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  657. propterea magni quod refert, semina quaeque
  658. cum quibus et quali positura contineantur
  659. et quos inter se dent motus accipiantque,
  660. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  661. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  662. marmoreo fieri possint candore repente,
  663. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  664. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  665. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  666. materies ubi permixta est illius et ordo
  667. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  668. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  669. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  670. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  671. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  672. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  673. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  674. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  675. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  676. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  677. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  678. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  679. aut alio in quovis uno puroque nitore
  680. dissimiles longe inter se variosque colores.
  681. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  682. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  683. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  684. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  685. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  686. principiis rerum non numquam causa colores,
  687. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  688. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  689. quippe etenim multo proclivius exorientur
  690. candida de nullo quam nigro nata colore
  691. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  692. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  693. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  694. scire licet quam sint nullo velata colore;
  695. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  696. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  697. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  698. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  699. quae sita cervices circum collumque coronat;
  700. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  701. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  702. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  703. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  704. consimili mutat ratione obversa colores;
  705. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  706. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  707. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  708. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  709. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  710. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  711. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  712. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  713. sed variis formis variantes edere tactus.
  714. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  715. est natura coloris et omnia principiorum
  716. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  717. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  718. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  719. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  720. ex albis album pinnis iactare colorem
  721. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  722. aut alio quovis uno varioque colore.
  723. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  724. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  725. evanescere paulatim stinguique colorem;
  726. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  727. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  728. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  729. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  730. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  731. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  732. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  733. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  734. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  735. scire licet quaedam tam constare orba colore
  736. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  737. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  738. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  739. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  740. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  741. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  742. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  743. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  744. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  745. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  746. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  747. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  748. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  749. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  750. concoctosque suo contractans perdere viro,
  751. propter eandem rem debent primordia rerum
  752. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  753. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  754. nec simili ratione saporem denique quemquam
  755. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  756. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,