De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  2. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  3. denique materies si rerum nulla fuisset
  4. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  5. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  6. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  7. clara accendisset saevi certamina belli
  8. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  9. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  10. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  11. non ita uti corpus per se constare neque esse
  12. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  13. sed magis ut merito possis eventa vocare
  14. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  15. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  16. partim concilio quae constant principiorum.
  17. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  18. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  19. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  20. in rebus solido reperiri corpore posse.
  21. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  22. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  23. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  24. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  25. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  26. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  27. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  28. sensimus infuso lympharum rore superne.
  29. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  30. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  31. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  32. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  33. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  34. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  35. Principio quoniam duplex natura duarum
  36. dissimilis rerum longe constare repertast,
  37. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  38. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  39. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  40. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  41. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  42. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  43. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  44. materiem circum solidam constare necessest;
  45. nec res ulla potest vera ratione probari
  46. corpore inane suo celare atque intus habere,
  47. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  48. id porro nihil esse potest nisi materiai
  49. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  50. materies igitur, solido quae corpore constat,
  51. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  52. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  53. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  54. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  55. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  56. alternis igitur ni mirum corpus inani
  57. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  58. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  59. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  60. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  61. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  62. nec ratione queunt alia temptata labare;
  63. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  64. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  65. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  66. nec capere umorem neque item manabile frigus
  67. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  68. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  69. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  70. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  71. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  72. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  73. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  74. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  75. at quoniam supra docui nil posse creari
  76. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  77. esse inmortali primordia corpore debent,
  78. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  79. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  80. sunt igitur solida primordia simplicitate
  81. nec ratione queunt alia servata per aevom
  82. ex infinito iam tempore res reparare.
  83. denique si nullam finem natura parasset
  84. frangendis rebus, iam corpora materiai
  85. usque redacta forent aevo frangente priore,
  86. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  87. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  88. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  89. quam rursus refici; qua propter longa diei
  90. infinita aetas ante acti temporis omnis
  91. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  92. numquam relicuo reparari tempore posset.
  93. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  94. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  95. et finita simul generatim tempora rebus
  96. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  97. Huc accedit uti, solidissima materiai
  98. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  99. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  100. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  101. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  102. at contra si mollia sint primordia rerum,
  103. unde queant validi silices ferrumque creari,
  104. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  105. principio fundamenti natura carebit.
  106. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  107. quorum condenso magis omnia conciliatu
  108. artari possunt validasque ostendere viris.
  109. porro si nullast frangendis reddita finis
  110. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  111. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  112. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  113. at quoniam fragili natura praedita constant,
  114. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  115. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  116. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  117. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  118. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  119. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  120. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  121. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  122. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  123. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  124. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  125. commutari aliqua possent ratione revicta,
  126. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  127. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  128. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  129. nec totiens possent generatim saecla referre
  130. naturam mores victum motusque parentum.
  131. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  132. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  133. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  134. et minima constat natura nec fuit umquam
  135. per se secretum neque post hac esse valebit,
  136. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  137. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  138. agmine condenso naturam corporis explent;
  139. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  140. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  141. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  142. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  143. non ex illorum conventu conciliata,
  144. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  145. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  146. concedit natura reservans semina rebus.
  147. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  148. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  149. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  150. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  151. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  152. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  153. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  154. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  155. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  156. credere posse animum, victus fateare necessest
  157. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  158. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  159. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  160. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  161. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  162. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  163. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  164. non possunt ea quae debet genitalis habere
  165. materies, varios conexus pondera plagas
  166. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  167. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  168. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  169. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  170. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  171. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  172. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  173. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  174. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  175. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  176. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  177. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  178. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  179. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  180. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  181. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  182. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  183. languidior porro disiectis disque supatis.
  184. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  185. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  186. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  187. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  188. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  189. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  190. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  191. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  192. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  193. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  194. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  195. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  196. ut videas non e stipatis partibus esse.
  197. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  198. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  199. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  200. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  201. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  202. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  203. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  204. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  205. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  206. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  207. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  208. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  209. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  210. naturam res et convertunt corpora sese,
  211. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  212. nil referret enim quaedam decedere, abire
  213. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  214. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  215. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  216. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  217. concursus motus ordo positura figurae
  218. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  219. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  220. praeterea rei quae corpora mittere possit
  221. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  222. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  223. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  224. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  225. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  226. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  227. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  228. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  229. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  230. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  231. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  232. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  233. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  234. et velit ardoris naturam linquere solam,
  235. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  236. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  237. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  238. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  239. et qui principium gignundis aera rebus
  240. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  241. fingere res ipsum per se terramve creare
  242. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  243. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  244. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  245. aera iungentes igni terramque liquori,
  246. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  247. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  248. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  249. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  250. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  251. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  252. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  253. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  254. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  255. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  256. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  257. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  258. quae cum magna modis multis miranda videtur
  259. gentibus humanis regio visendaque fertur
  260. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  261. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  262. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  263. carmina quin etiam divini pectoris eius
  264. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  265. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  266. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  267. partibus egregie multis multoque minores,
  268. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  269. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  270. sanctius et multo certa ratione magis quam
  271. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  272. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  273. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  274. Primum quod motus exempto rebus inani
  275. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  276. aera solem ignem terras animalia frugis
  277. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  278. deinde quod omnino finem non esse secandis
  279. corporibus facient neque pausam stare fragori
  280. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  281. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  282. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  283. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  284. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  285. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  286. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  287. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  288. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  289. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  290. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  291. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  292. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  293. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  294. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  295. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  296. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  297. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  298. quam contra res illorum retroque putari?
  299. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  300. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  301. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  302. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  303. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  304. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  305. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  306. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  307. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  308. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  309. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  310. at primordia gignundis in rebus oportet
  311. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  312. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  313. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  314. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  315. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  316. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  317. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  318. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  319. nec cessare haec inter se mutare, meare
  320. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  321. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  322. immutabile enim quiddam superare necessest,
  323. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  324. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  325. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  326. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  327. in commutatum veniunt, constare necessest
  328. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  329. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  330. quin potius tali natura praedita quaedam
  331. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  332. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  333. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  334. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  335. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  336. aeris e terra res omnis crescere alique;
  337. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  338. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  339. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  340. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  341. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  342. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  343. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  344. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  345. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  346. ni mirum quia multa modis communia multis
  347. multarum rerum in rebus primordia mixta
  348. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  349. atque eadem magni refert primordia saepe
  350. cum quibus et quali positura contineantur
  351. et quos inter se dent motus accipiantque;
  352. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  353. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  354. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  355. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  356. multa elementa vides multis communia verbis,
  357. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  358. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  359. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  360. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  361. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  362. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  363. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  364. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  365. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  366. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  367. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  368. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  369. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  370. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  371. ex aurique putat micis consistere posse
  372. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  373. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  374. cetera consimili fingit ratione putatque.
  375. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  376. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  377. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  378. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  379. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  380. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  381. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  382. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  383. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  384. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  385. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  386. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  387. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  388. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  389. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  390. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  391. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  392. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  393. * * *
  394. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  395. esse et habere in se nervorum corpora parva
  396. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  397. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  398. ex alienigenis rebus constare putetur,
  399. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  400. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  401. si sunt in terris, terram constare necessest
  402. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  403. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  404. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  405. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  406. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  407. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  408. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  409. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  410. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  411. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  412. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  413. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  414. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  415. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  416. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  417. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  418. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  419. et latices dulcis guttas similique sapore
  420. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  421. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  422. herbarum genera et fruges frondesque videri
  423. dispertita inter terram latitare minute,
  424. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  425. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  426. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  427. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  428. verum semina multimodis inmixta latere
  429. multarum rerum in rebus communia debent.
  430. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  431. arboribus vicina cacumina summa terantur
  432. inter se validis facere id cogentibus austris,
  433. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  434. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  435. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  436. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  437. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  438. non possent ullum tempus celarier ignes,
  439. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  440. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  441. permagni referre eadem primordia saepe
  442. cum quibus et quali positura contineantur
  443. et quos inter se dent motus accipiantque,
  444. atque eadem paulo inter se mutata creare
  445. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  446. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  447. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  448. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  449. si fieri non posse putas, quin materiai
  450. corpora consimili natura praedita fingas,
  451. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  452. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  453. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  454. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  455. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  456. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  457. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  458. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  459. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  460. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  461. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  462. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  463. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  464. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  465. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  466. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  467. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  468. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  469. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  470. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  471. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  472. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  473. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  474. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  475. sed potius tali facto recreata valescat,
  476. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  477. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  478. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  479. carmine Pierio rationem exponere nostram
  480. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  481. si tibi forte animum tali ratione tenere
  482. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  483. naturam rerum, qua constet compta figura.
  484. Sed quoniam docui solidissima materiai
  485. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  486. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  487. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  488. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  489. pervideamus utrum finitum funditus omne
  490. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  491. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  492. finitumst; namque extremum debebat habere.
  493. extremum porro nullius posse videtur
  494. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  495. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  496. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  497. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  498. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  499. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  500. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  501. Praeterea si iam finitum constituatur
  502. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  503. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  504. id validis utrum contortum viribus ire
  505. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  506. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  507. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  508. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  509. cogit ut exempta concedas fine patere.
  510. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  511. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  512. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  513. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  514. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  515. fiet uti nusquam possit consistere finis
  516. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  517. Praeterea spatium summai totius omne
  518. undique si inclusum certis consisteret oris
  519. finitumque foret, iam copia materiai
  520. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  521. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  522. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  523. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  524. ex infinito iam tempore subsidendo.
  525. at nunc ni mirum requies data principiorum
  526. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  527. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  528. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  529. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  530. ex infinito cita corpora materiai.
  531. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  532. aer dissaepit collis atque aera montes,
  533. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  534. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  535. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  536. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  537. perpetuo possint aevi labentia tractu
  538. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  539. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  540. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  541. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  542. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  543. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  544. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  545. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  546. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  547. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  548. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  549. exiguum possent horai sistere tempus;
  550. nam dispulsa suo de coetu materiai
  551. copia ferretur magnum per inane soluta,
  552. sive adeo potius numquam concreta creasset
  553. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  554. nam certe neque consilio primordia rerum
  555. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  556. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  557. sed quia multa modis multis mutata per omne
  558. ex infinito vexantur percita plagis,
  559. omne genus motus et coetus experiundo
  560. tandem deveniunt in talis disposituras,
  561. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  562. et multos etiam magnos servata per annos
  563. ut semel in motus coniectast convenientis,
  564. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  565. integrent amnes et solis terra vapore
  566. fota novet fetus summissaque gens animantum
  567. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  568. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  569. ex infinito suboriri copia posset,
  570. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  571. nam vel uti privata cibo natura animantum
  572. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  573. dissolui simul ac defecit suppeditare
  574. materies aliqua ratione aversa viai.
  575. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  576. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  577. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  578. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  579. inter dum resilire tamen coguntur et una
  580. principiis rerum spatium tempusque fugai
  581. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  582. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  583. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  584. infinita opus est vis undique materiai.
  585. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  586. in medium summae quod dicunt omnia niti
  587. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  588. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  589. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  590. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  591. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  592. nitier in terraque retro requiescere posta,
  593. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  594. et simili ratione animalia suppa vagari
  595. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  596. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  597. sponte sua possint in caeli templa volare;
  598. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  599. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  600. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  601. sed vanus stolidis haec * * *
  602. amplexi quod habent perv * * *
  603. nam medium nihil esse potest * * *
  604. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  605. possit ibi quicquam consistere * * *
  606. quam quavis alia longe ratione * * *
  607. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  608. per medium, per non medium, concedere debet
  609. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  610. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  611. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  612. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  613. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  614. haud igitur possunt tali ratione teneri
  615. res in concilium medii cuppedine victae.
  616. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  617. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  618. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  619. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  620. at contra tenuis exponunt aeris auras
  621. et calidos simul a medio differrier ignis,
  622. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  623. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  624. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  625. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  626. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  627. ---
  628. ---
  629. ---
  630. ---
  631. ---
  632. ---
  633. ---
  634. ---
  635. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  636. diffugiant subito magnum per inane soluta
  637. et ne cetera consimili ratione sequantur
  638. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  639. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  640. inter permixtas rerum caelique ruinas
  641. corpora solventes abeat per inane profundum,
  642. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  643. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  644. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  645. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  646. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  647. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  648. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  649. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  650. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret
  68. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  69. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  70. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  71. cum tamen incolumis videatur summa manere
  72. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  73. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  74. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  75. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  76. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  77. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  78. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  79. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  80. Si cessare putas rerum primordia posse
  81. cessandoque novos rerum progignere motus,
  82. avius a vera longe ratione vagaris.
  83. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  84. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  85. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  86. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  87. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  88. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  89. et quo iactari magis omnia materiai
  90. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  91. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  92. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  93. inmensumque patere in cunctas undique partis
  94. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  95. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  96. reddita corporibus primis per inane profundum,
  97. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  98. partim intervallis magnis confulta resultant,
  99. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  100. et quae cumque magis condenso conciliatu
  101. exiguis intervallis convecta resultant,
  102. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  103. haec validas saxi radices et fera ferri
  104. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  105. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  106. cetera dissiliunt longe longeque recursant