De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  2. magnarum rerum fierent exordia semper,
  3. terrai maris et caeli generisque animantum.
  4. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  5. esse alios alibi congressus materiai,
  6. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  7. Praeterea cum materies est multa parata,
  8. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  9. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  10. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  11. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  12. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  13. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  14. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  15. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  16. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  17. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  18. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  19. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  20. sint genere. in primis animalibus indice mente