De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multimodis volitent aeterno percita motu,
  2. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  3. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  4. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  5. sponte sua forte offensando semina rerum
  6. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  7. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  8. magnarum rerum fierent exordia semper,
  9. terrai maris et caeli generisque animantum.
  10. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  11. esse alios alibi congressus materiai,
  12. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  13. Praeterea cum materies est multa parata,
  14. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  15. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  16. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  17. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  18. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  19. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  20. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare