De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et latere ex utroque supra supterque per omne
  2. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  3. vociferatur, et elucet natura profundi.
  4. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  5. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  6. seminaque innumero numero summaque profunda
  7. multimodis volitent aeterno percita motu,
  8. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  9. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  10. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  11. sponte sua forte offensando semina rerum
  12. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  13. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  14. magnarum rerum fierent exordia semper,
  15. terrai maris et caeli generisque animantum.
  16. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  17. esse alios alibi congressus materiai,
  18. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.