De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic ipsis in rebus item iam materiai
  2. intervalla vias conexus pondera plagas
  3. concursus motus ordo positura figurae
  4. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  5. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  6. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  7. accedere et nova se species ostendere rerum.
  8. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  9. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  10. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  11. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  12. principio caeli clarum purumque colorem
  13. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  14. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  15. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  16. ex improviso si sint obiecta repente,
  17. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  18. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  19. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  20. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  21. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  22. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  23. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  24. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  25. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  26. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  27. infinita foris haec extra moenia mundi,
  28. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  29. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  30. Principio nobis in cunctas undique partis
  31. et latere ex utroque supra supterque per omne
  32. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  33. vociferatur, et elucet natura profundi.
  34. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  35. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  36. seminaque innumero numero summaque profunda
  37. multimodis volitent aeterno percita motu,
  38. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  39. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  40. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  41. sponte sua forte offensando semina rerum
  42. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  43. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  44. magnarum rerum fierent exordia semper,
  45. terrai maris et caeli generisque animantum.
  46. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  47. esse alios alibi congressus materiai,
  48. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  49. Praeterea cum materies est multa parata,
  50. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  51. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  52. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  53. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  54. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  55. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  56. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  57. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  58. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  59. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  60. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  61. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  62. sint genere. in primis animalibus indice mente
  63. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  64. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  65. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  66. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  67. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  68. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  69. quando quidem vitae depactus terminus alte
  70. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  71. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  72. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  73. libera continuo, dominis privata superbis,
  74. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  75. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  76. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  77. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  78. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  79. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  80. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  81. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  82. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  83. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  84. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  85. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  86. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  87. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  88. primigenum maris et terrae solisque coortum
  89. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  90. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  91. unde mare et terrae possent augescere et unde
  92. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  93. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  94. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  95. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  96. umor ad umorem, terreno corpore terra