De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut noscas referre earum primordia rerum
  2. cum quibus et quali positura contineantur
  3. et quos inter se dent motus accipiantque,
  4. neve putes aeterna penes residere potesse
  5. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  6. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  7. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  8. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  9. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  10. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  11. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  12. consimilis; verum positura discrepitant res.
  13. sic ipsis in rebus item iam materiai
  14. intervalla vias conexus pondera plagas
  15. concursus motus ordo positura figurae
  16. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  17. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  18. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  19. accedere et nova se species ostendere rerum.
  20. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  21. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  22. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  23. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  24. principio caeli clarum purumque colorem
  25. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  26. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  27. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  28. ex improviso si sint obiecta repente,
  29. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  30. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  31. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  32. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  33. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  34. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  35. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  36. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  37. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  38. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  39. infinita foris haec extra moenia mundi,
  40. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  41. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  42. Principio nobis in cunctas undique partis
  43. et latere ex utroque supra supterque per omne
  44. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  45. vociferatur, et elucet natura profundi.
  46. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  47. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  48. seminaque innumero numero summaque profunda
  49. multimodis volitent aeterno percita motu,
  50. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  51. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  52. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  53. sponte sua forte offensando semina rerum
  54. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  55. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  56. magnarum rerum fierent exordia semper,
  57. terrai maris et caeli generisque animantum.
  58. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  59. esse alios alibi congressus materiai,
  60. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  61. Praeterea cum materies est multa parata,
  62. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  63. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  64. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  65. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  66. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  67. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  68. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  69. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  70. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  71. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  72. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  73. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  74. sint genere. in primis animalibus indice mente
  75. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  76. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  77. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  78. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  79. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  80. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  81. quando quidem vitae depactus terminus alte
  82. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  83. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  84. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  85. libera continuo, dominis privata superbis,
  86. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  87. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  88. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  89. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  90. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  91. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  92. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  93. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  94. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  95. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  96. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  97. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  98. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  99. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  100. primigenum maris et terrae solisque coortum
  101. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  102. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  103. unde mare et terrae possent augescere et unde
  104. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  105. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  106. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  107. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,