De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  2. ex infinito cita corpora materiai.
  3. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  4. aer dissaepit collis atque aera montes,
  5. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  6. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  7. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  8. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  9. perpetuo possint aevi labentia tractu
  10. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  11. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  12. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  13. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  14. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  15. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  16. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  17. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  18. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  19. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  20. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  21. exiguum possent horai sistere tempus;
  22. nam dispulsa suo de coetu materiai
  23. copia ferretur magnum per inane soluta,
  24. sive adeo potius numquam concreta creasset
  25. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  26. nam certe neque consilio primordia rerum
  27. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  28. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  29. sed quia multa modis multis mutata per omne
  30. ex infinito vexantur percita plagis,
  31. omne genus motus et coetus experiundo
  32. tandem deveniunt in talis disposituras,
  33. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  34. et multos etiam magnos servata per annos
  35. ut semel in motus coniectast convenientis,
  36. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  37. integrent amnes et solis terra vapore
  38. fota novet fetus summissaque gens animantum
  39. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  40. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  41. ex infinito suboriri copia posset,
  42. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  43. nam vel uti privata cibo natura animantum
  44. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  45. dissolui simul ac defecit suppeditare
  46. materies aliqua ratione aversa viai.
  47. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  48. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  49. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  50. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  51. inter dum resilire tamen coguntur et una
  52. principiis rerum spatium tempusque fugai
  53. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  54. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  55. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  56. infinita opus est vis undique materiai.
  57. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  58. in medium summae quod dicunt omnia niti
  59. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  60. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  61. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  62. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  63. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  64. nitier in terraque retro requiescere posta,
  65. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  66. et simili ratione animalia suppa vagari
  67. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  68. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  69. sponte sua possint in caeli templa volare;
  70. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  71. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  72. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  73. sed vanus stolidis haec * * *
  74. amplexi quod habent perv * * *
  75. nam medium nihil esse potest * * *
  76. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  77. possit ibi quicquam consistere * * *
  78. quam quavis alia longe ratione * * *
  79. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  80. per medium, per non medium, concedere debet
  81. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  82. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  83. ponderis amissa vi possint stare in inani;