De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  2. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  3. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  4. si fieri non posse putas, quin materiai
  5. corpora consimili natura praedita fingas,
  6. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  7. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  8. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  9. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  10. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  11. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  12. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  13. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  14. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  15. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  16. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  17. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  18. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  19. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  20. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  21. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  22. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  23. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  24. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  25. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  26. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  27. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  28. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  29. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  30. sed potius tali facto recreata valescat,
  31. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  32. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  33. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  34. carmine Pierio rationem exponere nostram
  35. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  36. si tibi forte animum tali ratione tenere
  37. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  38. naturam rerum, qua constet compta figura.
  39. Sed quoniam docui solidissima materiai
  40. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  41. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  42. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  43. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  44. pervideamus utrum finitum funditus omne
  45. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  46. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  47. finitumst; namque extremum debebat habere.
  48. extremum porro nullius posse videtur
  49. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  50. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  51. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  52. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  53. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  54. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  55. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  56. Praeterea si iam finitum constituatur
  57. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  58. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  59. id validis utrum contortum viribus ire
  60. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  61. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  62. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  63. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  64. cogit ut exempta concedas fine patere.
  65. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  66. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  67. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  68. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  69. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  70. fiet uti nusquam possit consistere finis
  71. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  72. Praeterea spatium summai totius omne
  73. undique si inclusum certis consisteret oris
  74. finitumque foret, iam copia materiai
  75. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  76. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  77. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  78. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  79. ex infinito iam tempore subsidendo.
  80. at nunc ni mirum requies data principiorum
  81. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  82. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  83. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur