De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  2. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  3. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  4. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  5. tantum religio potuit suadere malorum.
  6. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  7. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  8. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  9. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  10. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  11. et merito; nam si certam finem esse viderent
  12. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  13. religionibus atque minis obsistere vatum.
  14. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  15. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  16. ignoratur enim quae sit natura animai,
  17. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  18. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  19. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  20. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  21. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  22. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  23. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  24. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  25. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  26. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  27. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  28. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  29. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  30. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  31. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  32. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  33. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  34. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  35. unde anima atque animi constet natura videndum,
  36. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  37. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  38. cernere uti videamur eos audireque coram,
  39. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  40. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  41. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  42. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  43. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  44. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  45. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  46. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  47. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  48. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  49. res quibus occultas penitus convisere possis.
  50. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  51. non radii solis neque lucida tela diei
  52. discutiant, sed naturae species ratioque.
  53. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  54. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  55. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  56. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  57. quorum operum causas nulla ratione videre
  58. possunt ac fieri divino numine rentur.
  59. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  60. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  61. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  62. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  63. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  64. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  65. e mare primum homines, e terra posset oriri
  66. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  67. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  68. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  69. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  70. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  71. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  72. qui posset mater rebus consistere certa?
  73. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  74. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  75. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  76. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  77. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  78. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  79. vites autumno fundi suadente videmus,
  80. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  81. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  82. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  83. tuto res teneras effert in luminis oras?
  84. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  85. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  86. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  87. concilio possent arceri tempore iniquo.
  88. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  89. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  90. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  91. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  92. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  93. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  94. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  95. quicque sua de materia grandescere alique.
  96. Huc accedit uti sine certis imbribus anni